14th Century Oxford Theology Online

project director Stephen E. Lahey

PROLOGVS.

CHRISTIANO LECTORI GRATIAM ET PACEM.

DEVS olim non per vnum, sed per plures prophetas, candidissime lector, & quidem multis modis, nunc per visionem, nunc facie ad faciem, nunc archano diuino spiritus adflatu sese nobis insinuauit, & vt semel dicam, modo aperte, modo obscure, tandem placuit extremis diebus, non per hominem, neque per angelum, sed filium, suam voluntatem manifestare, qui cuiuis saeculo suos in propriam messem operarios destinauit, id quod nonnihil veteri instrumento, ac statim nascenti ecclesia in apostolis a Christo selectis adparet, coeleste mysterion vndique in vniuersum orbem spargentibus, erant enim tum spiritu sancto, tum variis linguarum donis dotati, quo euangelicas opes humanae sagacitati plane alienas, ex densissima ignorantiae vmbra in lucem clarissimam proueherent. Adeo Deus humani generis Adae prothoplasti lapsu deperditi, nullo non aeuo misertus, non solum veritatem coelestem, ac se ipsum, immo & sacratissimas linguas hanc adiuuantes in hanc nostram regionis dissimilitudinem, vbi omnia tumultuantur deiecit, hinc monomachia, vt qui omnium maxime pestilentissima contra Dei ac Christi spiritum suborta est, Quidni vero? Non enim non possunt, piis in aurem dormientibus, euangelii hostes homines philauti suas nugas portentuosaque fabulamenta, ne dicam anilia deliramenta, vi, gladio, aut literarum bonarum neglectu, vtut furor arma ministrat, summa denique pertinacia tueri, quibus cacaedemonis instinctu vtcunque & quidem impendio saeuientibus, sic sic constat pullulascente veritatis flore nunquam defuisse, qui non contra stimulum calcitrantes, Christon vel eius verbum nullo non tempore extirpare adnixi sunt, hoc impii huius mundi proceres ac principes, illud scholae malorum Lernae sibi vendicarunt, vt rem quam excellentissimam pessundarent. Demum inualescente Antichristi tyrannide, coelum terramque miscuere, ac perturbarunt omnia. Interim tamen quod Dei beneficio factum, diuina clementia nunquam non suos vere piissimos elegit, qui sua genua ante Baal non curuauerint, e quorum albo hic noster Ioannes Wiclefus, verus Christi testis & pius, haud dubio libro vitae ante mundi fundamina inscriptus, qui atrocissimas antichristi minas sus deque ferens, christon ac eius verbum, suo quo potuit a Deo concredito sermone annuntiauit. En, mitissime ac christiane lector, is ipse est, qui iam iam sole relucente, tenebras ac densissimas lucis inimicas nebulas propulsante, ab inferis solertissimi cuiusdam typographi beneficio & opera non vulgari ex longinquis adscitus, in lucem reuiuiscens prodit, qui (vt testantur monumenta) nouerit quid distent aera lupinis, tamen adeo sterile ac infelix erat, quo vixit, saeculum vt eo quo decet nitore (licet pie) non potuit, aut si potuit, minus suae aetati licuit, coelestes sibi datas opes exactius posteritati demandare. Hic Wiclefus, mitissime lector, statim operis ingressu ob saeculi sui sterilitatem aspere perplexeque videtur loqui, crudis pro tempore suo Dialecticorum vocabulis vti, ne rem ipsam ob stili asperitatem ac lexeos salebrosos contextus exhorrescas, sed potius animo constanti progredere, dispeream, ni sentias hominem pium ac sanctum secundo tertio ac quarto libris, vti nec in primo solidam theologiam neutiquam dissimulans ac veritatem inter Cymerias (vt aiunt) tenebras sacrae scripturae amussi conformem docere, non eminenti quidem sermone. non enim isto sed in virtute regnum Dei consistit, siquidem veritatis simplex est oratio & vt minime mendax est, sic autoris nostri Wiclefi candorem & mentis innocentiam repraesentans, verborum lenociniis ac fuco non eget, non enim christologias is noster Wiclefus sed veritatis christianae soliditatem spargens, qua nihil commodius celebriusque simplicissimo iuxta apertissimo sermone profert magis rem ipsam quam Atticum sermonis leporem, curans ne forte ebur atramento candefacere, aut lumen soli addere videretur, id quod veritatis inimici natiua poniria, nunquam non euribatisantes vitio verterunt, id quod Constantiensi concilio ac aliis comitiis cernere est. Vbi coeptam Monomachiam vel ipso mortuo absoluere. Ibidem enim decretum, libri authorem Iohannem Wiclefum qui iam diu vitae suae temporariae pensum absoluisset ac sepultum, rursus effodi, ac eius ossa cremari statutum est. O Coecitatem! O vindictam insignem! qui vt in humanis ita in vmbris placidissimis cum Christo quiescens magistri nempe Christi domini sui testis euasit. Hiis paucis Christiane lector, vale, & Typographi operam boni consule.

LIBER PRIMVS.

Cum loquutio ad personam multis plus complacet, quam loquutio generalis, & mens multorum, qui afficiuntur singularibus, ex tali loquutione acuitur, vidimus quod posset multis vtilis quidam esse Trialogus, vbi primo Alithia, tanquam solidus Theologus loqueretur. Secundo infidelis, captiosus, tanquam Pseudis obiiceret. Et tertio subtilis Theologus & maturus, tanquam Phronesis decideret veritatem.

CAPVT I.

Docens Deum omnium rerum esse primam caussam.

ALITHIA.

Licet dixit insipiens in corde suo, non est Deus, tamen videtur supponendum, omnium hominum Deum esse, quia aliter tibi nemo negaret aliquid, vel aliquam veritatem esse, cum negando illud statim concederet eius oppositum. quia si aliquid est, illud vel est finitum vel infinitum, siue sic siue sic, vel illud, vel caussa illius, est Deus, cum supponitur Omne quod est prima caussa non caussatum ab alio, esse Deum. Et extendo hoc nomen aliquid ad omne ens, vel per se, vel aggregatum, vel affirmatiuam, aut negatiuam, vel possibilem veritatem.

PSEVDIS.

Praecipui Logici multipliciter sic instarent, non claudit contradictionem formalem, nullum ens esse, cum ex nulla negatiua sequatur formaliter affirmatiua, non ergo sequitur pro primo loco Deum esse, quia tunc sequeretur formaliter, si nihil est aliquid est. Item stat veritatem esse cum hoc, quod non sit aliquid, cum veritas potest esse quod nihil sit, & tunc non est aliquid. Et tertio possibile est esse processum in infinitum in caussalibus, non ergo sequitur, si caussa est, tunc prima caussa est, cum in ordine causarum homo posset procedere infinite. Sicut enim diuiso lumine in suas partes proportionales caussatur a secunda, & sic in infinitum. & sic etiam in infinitis casibus, quibus oportet procedere infinite.

PHRONESIS.

Soror nostra mature procedit, concedens quemlibet oportere concedere Deum esse, & tuae instantiae sophisticae non concludunt. & sic ex qualibet negatiua oportet concedere se qui formaliter affirmatiuam, quia Deum esse, quae est prius formaliter, quam veritas de possibili. Vel alia negatiua cum sequatur formaliter, Nihil est, ergo veritas est, quod nihil est, cum antecedens nihil ponit, nisi quod in suo consequente formaliter implicatur, & sic ex negatiua formaliter sequitur affirmatiua, licet insipiens illud neget. Nec quaelibet affirmatiua indifferenter sequitur ex qualibet negatiua. Sed affirmatiua vehementis existentiae cuiusmodi concedimus esse.Et sic quantum ad secundum argumentum patet, quod si veritas est, tunc simplex veritas est, & sic Deus est, quia si sit ordo causarum, causa prima est, quam supponimus esse Deum. Quantum ad tertiam instantiam de processu in infinitum patet, quod omnis talis processus, quem false infinitum dicimus esse resolubilem ad finitum, cum omne indiuiduum resolubile sit ad speciem, & omnis multitudo specierum est resolubilis ad genus. & sic infinitas, quam false vocas in partibus luminis, vel sui subiecti resolubilis est ad suum integrum, & illud integrum in aliud, & ita quousque deueniatur ad finitum corpus, quod est mundus. & sic de partibus mundi, quae sunt spiritus. Et breuiter cum nobis infinitas sit demonstrabile, manifeste repugnat, quod aliqua sit veritas, nisi sit prima veritas infinita, & illa supponitur esse Deus. Deus autem est prima & simplex affirmatio sequens ad quamlibet veritatem, sic quod claudit contradictionemformalem aliqualiter esse, vel aliqualiter posse esse, nisi Deus sit. Ideo bene dicunt Methaphysici, quod veritas, prima sequens ad quamcunque aliam, est Deum esse, quae non dissert aut Deum posse esse, aut Deum non esse diabolum. & fic de aliis veritatibus negatiuis. Verum tamen hic faciunt Logici distinctionem inutilem quod aliqua est distinctio realis, & alia distinctio rationis. Quamuis autem inter dictas veritates non sit realis distinctio, eft tamen inter eas distinctio rationis, & fic licet Deum esse sit prima veritas, tamen Deum posse esse est prior, veritas rationaliter intelligendo. Ista autem verba sunt infructuosa & contentiosa, ideo sufficit Theologo concedere, quod prima veritas sit Deum esse, & illa est natura diuina, inferens per se vel per media quamlibet aliam veritatem. Et instantiae Sophistarum in illa materia, non sunt dignae memoria.

CAPVT II.

Deus est supra omne genus.

ALITHIA.

Habito quod prima veritas sit Deum esse naturam diuinam, vel ipsam deitatem, & sic omnium nominabilium primam causam, manifestum est, quod non sit aliud genus, vel eius indiuiduum, sed naturaliter supra genus, quia si foret genus, vel eius indiuiduum, reciproce caussaretur, cum omne vniuersale superius caussat suum inferius, & e contra, cum in diuersis generibus caussandi communiter hoc contingit. Est ergo Deum esse ante omne genus, omnem speciem, vel omne indiuiduum, cum sit caussa cuiuslibet illorum, & non reciproce est caussatum. Et cum totum genus caussae materialis per se caussatur a genere formae, & totum genus fortissime per se caussatur a caussa efficiente & finali, manifestum est quod deitas sit efficiens & finalis cuiuslibet quod causatur, & per consequens ipsa est indiuisibilis omnino, secundum partes quantitatiuas, qualitatiuas, vel quidditatiuas, cum penitus caret caussa, & ad illam noticiam peruenerunt philosophi. Ex quo patet Platonis sententia, quod Deus est superior omnium narratione, & non deficiunt linguae loquendo de ipso, nisi propter excellentiam sui esse. Ex quibus patet, quod mundani intelligentes ipsum perfecte, concipiunt cum phantasmatibus ipso posterioribus, quae phantasmata cum intellectu Dei sunt commixta. Ideo dicit Aristoteles, Quod licet Deus sit manifestissimus in natura, tamen acutissimus ingenio se habet, sicut nycticorax ad solis radios intuendum. Et sic deitas non potest esse materia vel forma, cum cuiuslibet talis oportet esse caussam. Ex istis sequitur, quod deitas sit aeternaliter & vbique, quia si aliqua sit mensura prior deitate, ipsa non foret prima caussa, quia mensuratum mensura huiusmodi foret prius, & ideo mensura deitatis vocatur proprie aeternitas, quae est omnino indiuisibilis, & cum sit ipse Deus, non accidentaliter sibi inert, nec habet prius & posterius ficut tempus. Et necessario Deus est vbique & immensus, quia modus exiltendi rei spiritualis, est regere & caussare Deus autem vbique regit & caussat, ideo modo suo necessario est vbique. Est autem immensus, quia si infinitum mundum produceret, foret localiter infinite. Ideo cum mensura loci non mensurat quantitatem Dei: patet quod proprie est immensus. Sic etiam est infinitus, quia sine fine, & per consequens sine causa alia mensurante, non tamen est infinitae potentiae in vigore, sic quod infinitum mundum potest producere, sed quia est maximae potentiae positiuae, per nullam aliam potentiam finitate. Ideo peccat imaginatio illa, quae imaginatur Deum esse localiter mensuratum, vel dimensionaliter figuratum. Sed est totus vbique sine dimensione, qui habet omnes denominationes huiusmodi satis aequiuoce & positiue ac priuatiue quodammodo infinite. Dicunt enim denominationes illae, illud quod conuenit simpliciter perfectioni infinitae, & illud quod conuenit perfectioni creatae, quae quodammodo est imperfectio priuatiue. Et sic tollitur instantia Sophistarum, qui quaerunt & arguunt, Vtrum Deo conueniat conceptus aliquis proprius positiuus? Et certum est, quod sic intelligendo per conceptum actum animae, & non rem aliquam, quae poterit per se esse, sicut haeretici somniant de hostia consecrata, sed est accidens respectiuum de genere actionis. Diffusius autem tractatus illius materiae expectat tractatum de anima.

PHRONESIS.

Licet soror nostra sit paruula quantitate, tamen est magna scientia & virtute, non enim habes quicquam quod possis sibi obiicere in hac parte.

PSEVDIS.

Balbutit vt amens vel somnians materiam quam non fundat, & ita abstracte loquitur, quod non admittit sermones logicos, nec principia per se nota. Non enim ad nos loquitur, sed audeat tractare communem sententiam illius materiae. Patebit quomodo obiiciemus satis valide contra illam. Sequitur enim ex eius principiis, quod Deus sit, quod maius cogitari non potest, vt loquitur Anshelmus, sed nec verba, nec sententiam illam scit ipsa defendere. Nam si intelligit hanc negatiuam, omne quod potest intelligere maius Deo, cum illa sint contradictoria incomplexa, nihil maius Deo, & aliquid maius Deo, & primum intelligit ficut dicit, igitur secundum intelligit, cum aliter non iudicaret illa esse contradictoria, cum iudicium non superat intellectum. Similiter omnes logici & rectilogi conueniunt in hoc, quod homo poteft multa intelligere, & per consequens terminus multa significare, quae non possunt esse, quare ergo non potest homo intelligere maius Deo? licet nihil potest esse maius Deo. Similiter imaginatiua inferior intellectu, imaginatur montem aureum, sicut Philosophi loquuntur de Traielapho & Hircoceruo. Imo sophista obiiceret, quod suus socius sit Chimera aliqua, ergo significant isti termini, licet ipsa nullatenus possunt esse. Sic enim putat aestimatiua de vmbra in noctibus, quod fit homo, sed quid impossibilius quam vmbrarum iudicium, quod viuunt, mouentur per se, & sunt qualecunque corpus quod hic sentitur? & sunt ad haec tam experientiae, quam scripturae.

ALITHIA.

Ista sophistica concessio videtur mihi nimis difficilis, concedunt enim, nedum quod intelligis aliquid quod non intelligis, imo quod tu intelligis, quod non potes intelligere, ergo iuxta praecedens argumentum intelligis illud, quid iste terminus adaequate significat, sed iuxta praedicta, ille terminus solum adaequate significat aliquid, quod tu non potes intelligere, ergo tu intelligis aliquid quod tu non potes intelligere. Similiter videtur sequi plana contradictio ex hac via, vtputa, qui aliquid quod potes intelligere, intelligis, & nihil quod potes intelligere, intelligis. Nam secundum videtur esse verum, cum intelligis illum terminum, nihil quod potes intelligere, & sic intelligis, quid ille terminus adaequate fignificat, & fic loquendo significatiue, & non materialiter, nihil quod potes intelligere, intelligis. Sed vbi est manifestior contradictio? cum sic proximum principium per se notum, quod solum quod intelligis, intelligis. & tamen sophista contradicit, qui aliud quam intelligis, intelligis. Et sic contradicit expositioni communi, & obuiat multipliciter sibiipsi. Nam propositio sibi solum, quod intelligis, intelligis, quod videtur sicut vniuersalis secum conuertibilis. Omne quod intelligis, intelligis, & tamen quando sic argumentatur, aliud quam intelligis, intelligis, ergo falsum est, qui nihil aliud quam intelligis, intelligis. & per consequens falsum est, qui solum quod intelligis, intelligis, non habet colorem negandi argumentum, quia respondendo ad propositionem illam, oportet concedere, qui intelligendo illum terminum aliud quam intelligis, intelligis aliud quam intelligis. Similiter sequitur, quod potentia tua intellectiua, sit simpliciter infinita, quia Deus non potest intelligere plus quam tu potes, & non intelligis plus, quam Deus potest intelligere. Quomodo ergo non superat potentia tua intellectiua potentiam intellectiuam Dei? Nam tu intelligis istum terminum, plus quam Deus potest intelligere, iuxta euidentiam priorem, per illum terminum sic significantem, tu intelligis plus, quam Deus potest intelligere, & sequuntur conclusiones infinitae, quas ethnicus abhorret.

CAPVT III.

De triplici suppositione.

PHRONESIS.

Iste punctus non est multum realis, sed verbalis, laborans in aequiuocis, & videtur quod soror nostra partem habeat saniorem. Sed pro intellectu vtriusque partis notandum, quod quaedam est suppositio pure significatiua, & quaedam pure materialis, quaedam autem mixta. Pure autem significatiua suppofitio est, quando terminus pure supponit pro re quam significat extra seipsum. Suppositio autem pure materialis, est quando terminus supponit pure pro seipso, vel secum analogo. Sed suppositio mixta est quando terminus mixtim pro suo significato ad extra, & etiam pro seipso. & illa mixtio confundit plures respondentes, vt patet in illa materia, & in materia insolubilium. Vnde ad exprimendum illam suppositionem mixtam, vtebar, quando fui iunior, hoc aduerbio, sic, loco illius coniunctionis, quod vt insipiens dixit in corde suo sic: non est Deus. & non dixit, sicut non potuit dicere, quod non est Deus. Et per haec respondi ad omnia argumenta, & ita concedi debet, quod nihil melius, aut maius Deo potest cogitari, quia hoc dato, inferri debet ex talibus, hoc potest cogitari, & hoc vel potest esse maius Deo, quia si haec singularis foret suffciens, hoc intelligis esse maius Deo, nunc omnis terminus transcendens, vel impossibilis, significaret infinita, quae Deus non potest intelligere, quia significat hoc argumento demonstrato, & haec potest intelligi esse aliquid, quod Deus non potest intelligere, & sic quilibet terminus praecipue significat, quod Deus non potest intelligere vet caussare, sed illa est conclusio detestanda. Ideo extendendo esse ad omne esse possibile, videtur taliter expositorie esse arguendum, hoc ille terminus significat, & hoc est melius Deo, ergo melius Deo iste terminus significat. Sed minor est neganda vt impossibile, cum nihil potest esse melius Deo. Et per haec respondeo ad triplex argumentum Pseudis, cum sibi similibus. Ad primum conceditur, quod termini dati sunt contradictorii, scilicet maius Deo, & nihil maius Deo, cum primus terminus significat sic, & secundus sic, non quia cum primus significat hoc, & hoc potest esse, vel est intelligibile esse maius Deo. & sic quaelibet res, cum sit intelligibilis esse maior Deo, foret aeque pertinens tali demonstrationi, vt aliqua. & sic nullus terminus fignificat, vel significari potest maius Deo. Concedi tamen debet, quod tu intelligis, quid ille terminus significat, quia significat Deum, & omne significabile ratione suarum partium, sed non significat maius Deo, licet significat sic, maius Deo, cum nullus terminus significare poterit, nisi quod est, & per consequens quod potest esse, quia omne quod habet esse intelligibile, est in Deo. & fic iuxta logicam Pseudis, haberet Deos in se infinitos in infinitum, meliores se infinita. Sic enim concedit Euangelium Iohannis primo, quod omnis creatura facta, fuit vita in ipso, quia omne significabile foret secundum esse intelligibile ipse Deus. Et iuxta illam loquutionem deliram, Deus foret res monstruosissima rerum mundi, imo quidlibet nominandum, sed procul a fidelibus ista insania. Et ita licet iudicium non superat intellectum, & intellectus intelligit esse contradictoria incomplexa, intellectus intelligit illum terminum maius Deo significare, sic maius Deo, tamen non sequitur, ergo intelligit maius Deo. Ad secundum dicitur, quod male assumitur, ac si Pseudis peteret quod probaret, cum nemo potest quicquam intelligere, nec etiam Deus ipse. nisi quod habet esse in Deo, & sic secundum esse intelligibile ipse Deus. Sed nota quod non sequitur. Ista res quae habet existentiam, est secundum esse intelligibile ipse Deus, ergo illa res existit Deus, vel quod quidlibet sit Deus. Sicut non sequitur, Petrus secundum suum esse intelligibile est Deus, ergo Petrus est Deus. vt alias diffuse dictum eft in tractatu de Ideis. Et sicut termini impossibiles, hoc est contradictionem includentes, nihil adaequate significant, nisi forte dicatur, quod significant conuertibiliter, cum illo termino ens quodlibet in communi. Sic ergo dico, ille terminus maius Deo significat sic maius Deo, nec aliquid adaequate significat, nisi forte sit transcendens. Ad tertium dicitur, quod falsum assumitur sicut prius, cum dicti termini non significant montem aureum, Traielaphum, Hircoceruum, vel Chimeram, sed significant sicut mons aureus &c. Nec sophista potest velle vel intelligere socium suum esse Chimeram, vel afinum. Sed intelligit sic, Tu es Chimera vel asinus, ibi miscetur suppositio significatiua cum suppositione materiali, cum rem quae potest esse, intelligit significatiue, & illud quod non potest esse, non intelligit, sed intelligit modum quo signum impossibilitatem, cum primo intelligit ipsum signum. & ita non sequitur, quod illi termini non significant aliqua quae non possunt esse. Et vlterius dicitur, quod nec sensus, nec intellectus, nec Deus ipse intelligit quod vmbra sit homo, nec quod hoc demonstrato, vmbra sit homo, licet intelligat hoc. & hominem, & false ac impossibiliter sic componat hoc & homo, & ita nec Deus, nec homo vmbram intelligit esse hominem, nec hominem intelligit esse vmbram, quia solum intelligit esse Deum. Vel illud quod habet se Ideale in Deo, nec experientia, vel scriptura conuincit oppositum illius sententiae. Ideo significanter scriptura loquitur, quando dicit. Dixit infipiens in corde suo, non est Deus. Textus autem scripturae non asserit scripturam dicere, vel posse dicere, quod non est Deus. Ideo cum nihil in scriptura obmittitur, vel additur fine caussa, propter caussam notabilem, scriptura obmittit illam coniunctionem, quod. Alia autem responsio, quae obmittit talem suppositionem mixtam, sine limitatione huiusmodi incertat se ipsam superflue, ideo gaudeat fructu laboris inutilis, dum respondet. Nihil enim vtilitatis video in concessione primae conclusionis, quam Alithia infert, nisi vanam gloriam & laborem quia vt videtur intelligendo sic mixtim terminos materialiter esse significatiuos, concedendum foret propter signisicationem materialem, quod ego possum destruere Deum viuum, & quod omne intelligibile sit verum, omnem hominem esse asinum. vt quidlibet esse quidlibet, quo ad existentiam actualem, eo quod tale materiale signum habet existentiam actualem. Sed procul a fidelibus ista responsio, cum excedit praesumptionem Luciferi, qui voluit esse similis altissimo. Ista autem responsio concedit, quod multa intelligit, quae Deus non potest intelligere, & tamen Deus est aeque intellectiuus, vt est caussatiuus, & vt apparet pluribus, Deus est plus intellectiuus cum intelligit seipsum, & deductio est prompta, quia non solum intelligis, quod multa quae Deus non potest intelligere, intelliguntur a te, verum etiam quia intelligis infinitos hirco ceruos, & infinita talia quae non possunt habere idaeam in Deo. Deus autem non potest quicquam intelligere, nisi sit ipse Deus, vel in Deo aliqualiter idaeatum. Infinita sunt talia inconuenientia, quae apud sedulum Philosophum, ex talibus responsionibus friuolis sequerentur. Scio tamen, quod tam Philosophi, quam Theologi, ipsis ignorantibus incidunt in hanc viam (vt Philosophi dicunt) quia imaginatiua excedit sensum particularem, quod potest in multa, quae nec potest ipse, nec sunt possibilia in natura, vt imaginando montem aureum. Theologi etiam concedunt. quod tu intelligis, quae nec Deus potest intelligere, quod ipse Deus intelligit multa, quae non possunt esse Deus, nec in ipso exemplariter idaeata sunt, ideo &c.

CAPVT IV.

Quomodo Deus est quicquid melius est esse quam non esse.

ALITHIA.

Cum principium fit apud Theologos, quod Deus sit quicquid melius est esse quam non esse, & per hoc probari potest omnis proprietas, quae essentialiter inest Deo, videtur priorem materiam esse relinquendam Logicis, & tractandum qualiter est de illo. Probatur autem illa conclusio, cum Deus sit omne quod est Deus, sed melius est esse Deum. quam non esse Deum. ergo Deus est omne, quod melius est esse, quam non esse. Nam melius est Deum non esse mundum, quam esse mundum, cum Deus approbat se non esse mundum, tanquam est consequens ad Deum esse. Istud ergo quod est conuertibile cum prima essentia, erit Deus, sic elicit est longe melius quam esse mundum, vel aliam creaturam. Imo hoc videtur sequi ex illo. Deus est optima rerum mundi, quia dato illo. Quaecunque res quae non est Deus, melius est aliquid non esse illam rem, quam est aliquid esse illam rem, cum aeque bonum sit illam rem esse illam, sicut est aliquid esse illam, cum solum illa sit illa. Et sic quicunque negauerit conclusionem propositam, debet negare consequenter, quod Deus est optima rerum mundi. Sed quis infidelis vel ethnicus hoc negabit? Et ita formaliter sequitur. Ista est res, quae non est Deus, ergo melius est aliquam rem non esse istam, quam est rem aliquam esse istud. Et iterum formaliter sequitur. Ista res est deitas, ergo melius est aliquid esse illam rem, quam est aliquid non esse illam rem.

PSEVDIS.

Delectaris multum in istis verbis globosis, videtur tamen, quod principium tuum non sit absolute necessarium, cum possibile sit solum Deum esse, & si sic, Deus non est qui melius est esse quam non esse, quia hoc dato, non est bonum aliquid non esse Deum, cum sequitur, bonum est aliquid non esse Deum, ergo verum est aliquid non esse Deum, & per consequens, Deus est non omne quod est, consequens contra datum. Non enim est melius, aliquid esse Deum, quam aliquid esse Chimeram, quia non est bonum aliquid esse Chimeram, ergo falsum foret tunc, quod Deus est solum illud quod est melius esse, quam non esse. Similiter, si Deus est omne illud, & solum illud quod melius est esse, quam non esse, tunc Deus non est homo, consequens falsum & haereticum, ergo antecedens quod adeo est commendatum, nam melius est deitatem non esse hominem, quam ipsum esse hominem, cum primum sit absolute necessarium & aeternum, sed secundum simpliciter temporale, non melius quam assumpta humanitas. Ex quo videtur, quod Deus non solum est illud quod melius est esse quam non esse, cum melius fit aliquid non esse humanitatem, quam est aliquid esse humanitatem, cum absolutum optimum sit deitatem non esse humanitatem, & summe impossibile sit aeque bonum esse, quod aliquid sit humanitas.

PHRONESIS.

Tu monstruose addis super verba & sententiam sororis, cum ipsa solum dicit hic: Quod Deus est quicquid melius est esse quam non esse. Et tu superaddis, quod hoc sit absolute necessarium. Ipsa etiam non dicebat, quod Deus solum est idem, quod est melius esse quam non esse, sicut postmodum false fingis. Sicut ergo Deus est optima rerum, quae potest esse. Sic est, quicquid est melius esse quam non esse, & ita debet dici, quod prius principium sit absolute necessarium, scilicet, quod Deus est quo maius cogitari non potest. Hoc autem principium fidei est necessarium, sicut est necessarium Deum esse optimam rerum mundi. Iste ergo est sensus huius principii. Deus est quicquid vel cuiusmodi cunque melius est aliquam rem esse, quam aliquam rem non esse, quod est necessarium. Scio autem quod nescis probate casum, quem ponis, quia cum Deus nihil potest annihilate, & semper fuit mundus, necesse est fabricam Dei esse. Ista autem propositio, ante primum instans mundi solum Deus fuit, est disputabilis apud multos, cum certum sit quod non temporaliter fuit Deus ante mundum, sed aeternaliter, non vt illa praepositio ante, dicit successionem, sed prioritatem naturae. Secundo certum est, quod propositio, instantis mundi, non est ita, quod Deus fuit ante mundum, sicut non fuit tunc, quod Deus fuit, sed tunc incoepit esse, quod Deus fuit ante mundum. Et tertio certum est, quod exponendo hanc exclusiuam, tantum Deus est per hanc negatiuam: Nullum ens quod est, Deus est, & extendendo hoc nomen ens, ad omnem veritatem, vel rem rationis, ac limitando praedicationem formalem, & non essentialem, certum est, quod contradictionem claudit solum Deum esse, quia si sic, alia veritas est, quae non est formaliter ipse Deus, & sic est de infinitis veritatibus & idaeis. Sicut autem absolute necessarium est, multas veritates esse, quarum alia sit affirmatio, & alia negatio, aut de possibili, aut de praeterito vel futuro, sic absolute necessarium est, est esse ens, quod non est Deum esse. Loquendo tamen formaliter, quaelibet huiusmodi veritatum, est essentialiter ipse Deus, nec creatura aliqua, cum non sit opus Dei, eo quod non potest incipere. Sed est formaliter veritas rationis, modo quo loquitur. Auerrois, IV. Methaphisicae, III. Imo videtur absolute necessarium, esse veritatem contingentem, quam non esse necessarium ita esse, vt posito quod solum Deus sit (sicut tu ponis esse) ante mundi creationem. Quaeratur, vtrum est alia creatura? Quod si sic, eius inceptio erit quam Deus cognoscit ante mundum, vel eius inceptionem fore, est summe contingens. Si neges aliquid fore ad hunc, cum absolute necessario aliquid potest fore, contingens est veritatem non esse tempus, & sic Deus cognoscit veritatem quam contingit non esse, tamen si Deus est, ipse potest multa producere quae non produxerit esse, nec veritatem nouerit contingentem. Cum ergo absolute necessarium sit Deum esse, & si Deus est, ipse noscit veritatem contingentem, Patet quod absolute necessarium sit esse veritatem contingentem. Quantum ad secundam instantiam tuam. patet ex dictis, quod non obiicit, cum conceditur, quod Deus est quicquid melius est esse quam non esse, & non conceditur, quam Deus solum est illud quod melius est esse, quam non esse, cum posita incarnatione, Deus est humanitas, & melius est aliquid non esse humanitatem, vtputa deitatem, quod est aliquid esse humanitatem, eo quod non est melius aliquid esse humanitatem, quam est ipsa humanitas. Sed de illo inferius.

CAPVT V.

De passionibus et proprietatibus Dei.

PHRONESIS.

Ex istis duobus principiis tam praeclaris inferri potest quaecunque passio, vel proprietas quae infuerit deitati. Deus enim est iustus, quia melius est aliquid esse iustum, quam est aliquid non esse iustum, eo quod dirigens aliquid vt esse debet, est melius, quam directione tali indigens. Primum ergo dirigens oportet esse iustum, se habens vndique sicut debet. Et ex eodem patet quod Deus est intelligens, quia melius est aliquid esse intelligens, quam aliquid esse non intelligens, eo quod illa res quae intellectus legit, quicquid iuste ordinat, est melior quam aliquid quod non sic causat. Ex eodem videtur, quod Deus est omnia, necessario semper noscens, cum absolute necessario noscit seipsum, cum de se, seipsum noscat, & melius est quod caussa cognoscat quicquid efficit, quam quod sit caussa non cognoscens quicquid efficit. Et ex eodem sequitur, quod semper Deus sciat omnia, cum melius sit aliquam rem esse immobilem scientem omnia, quam esse aliquam rem non scientem omnia. Et ex isto plane infertur. Quod omne quod fuit vel erit, est. Quia si aliquid fuit vel erit, Deus cognoscit illud esse, & si cognoscit illud esse, tunc cognoscit illud esse, cum potest incipere vel definere quicquam noscere, & si Deus cognoscit aliquid esse, tunc illud est, ergo a primo ad vltimum, si aliquid fuit vel erit, ipsum est. Et ex eodem sequitur, quod Deus sit omnipotens, quia melius est esse, aliquid ita potens, quam non esse aliquid non ita potens. Et si dicas, quod in omnibus istis primo petitur demonstrandum, statim adest prius principium, quod Deus ita bonum & perfectum sicut potest intelligi quicquid esse. Nota tamen, quod ex illo non sequitur, quod Deus potest deficere vel corrumpi, quia hoc non est posse, sed a posse deficere. Nec sequitur, quod tu potes facere aliquid quod Deus non potest facere, eo quod tu potes facere mendacium & defectum, hoc est mentiri & deficere, sed non sic Deus. Nam sic mentiri vel deficere, non est aliquid facere, sed a factione boni deficere. Deus autem facit omne positiuum quod creatura sua fecerit, & tamen ex hoc non sequitur, quod comedat, loquatur, & ambulet. & sic de aliis peccatis formaliter, de suppositis imperfectis. Et sic ad distinguendum peccata illa formaliter, oportet notare, quod peccatum sit melius esse formaliter Deo conueniens, quam sibi non taliter conuenire, ad quod requiritur intellectus. Deus enim facit ambulationem, sed non ambulat, cum melius est rem non ambulare, & esse omnino immobilem, quam est esse rem aliquam ambulantem. & ex eodem principio sequitur, quod est omnino insensibilis & inextensus, licet virtualitur sit immensus. Prima pars patet ex hoc, quod melius est esse rem insensibilem, quam esse rem sensibilem. Sicut enim sanitas hominis & eius vita excedunt sensibilia in eodem, sic harmonia mundi partium & mundi principium, excedit omnia sensibilia huius mundi. Deus ergo qui est, quicquid melius est esse quam non esse, est omnino sensibilis, & per idem indiuisibilis quoad mobile, cum melius sit esse virtualiter, quam quid fuerit ad denominationem perfectionis in supposito requisitum, quam habere partes distantes a se inuicem ad sui magnitudinem requisitas. Ideo non solum negatiue, sed positiue conceditur Deum esse immensum & infinitum, cum denominationibus huiusmodi, cum Deus habeat positiuum perfectionis simpliciter in istis denominationibus, & non habet finem alium mensurantem. Ideo concedunt philosophi, quod est potentiae infinitae. Et ex eodem sequitur, quod Deus sit creatiuus, punitiuus, & sic de aliis denominationibus, quas fides scripturae sibi attribuit, eo quod omnia talia includunt perfectionem simpliciter, & nullam imperfectionem implicant in subiecto, vt iuxta dicta omnia talia insunt Deo. Et eodem modo deduci potest, quicquid cuiusmodi non est Deus. Et ista est tiriaca ad tollendum versutias blasphemorum. Oportet tamen fane & caute intelligere argumenta, notando fallacias, quando occurrunt, & locum a similitudine simiali.

CAPVT VI.

Quod Deus sit trinus.

ALITHIA.

Ex istis mihi videtur, quod inferre poterimus Deum dominum omnium esse trinum. PSEVDIS. Hoc tamen videtur multis graue, quod praecipuus articulus fidei demonstretur, quod fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Et sic vbi olim docebatur lumine fidei esse ad dilucidandum tales articulos fidei requisitum. Hic asseritur quod omnes illi demonstrari possunt in lumine naturali, quod videtur falsum, pro eo quod Aristoteles, Auerrois, & caeteri philosophi, tam praeteriti, quam praesentes, negant tales articulos, vt impossibiles. Magna ergo praesumptio foret nos hebetiores ingenii asserere, quod omnes illi articuli possunt demonstrari. Quare ergo potius homines dissentirent istis articulis, quam aliis conclusionibus in quadruuio scientiarum doctrinalium demonstratis.

PHRONERIS.

Hic dupliciter aequiuocatur in signis, & vtraque pars dilabitur in errorem, vt quidam nimis crasse concipiunt deitatem, & caeteros articulos fidei propter hoc quod non adhaerent fideliter fidei scripturarum. Alii autem tantum difficultant scientiam Theologicam, statuentes sibi ignotos terminos, quod in haereses multiplices dilabuntur, sed medium tenuere beati. Quidam autem de prima secta, ponentes lumen fidei requisitum, ponunt illud lumen vnum globum gratiae per se possibilem, requisitum ad hoc quod aliquis sit fidelis. Et quantumcunque ignarus fuerit, si de illo lumine quicquam habuerit, est fidelis, & sic ex terminis bene prius intellectis patet, quis habeat in se lumen fidei. Quidam autem ab hac fidei catholica dilapsi, sunt deliri in errores multiplices, certum quidem est, quod oportet omnem hominem habere lumen noticiae quod quoddam lumen non est, nec illuminaria Deo ad veritatem aliam cognoscendam, vt patet alibi. At hic supponitur, impossibile est fidelem vel haereticum quicquam cognoscere, nisi per fidem fundamentaliter illud cognoscat. Quia sicut nemo cognoscit literas, quod est vna a, reliqua b, & sic de caeteris nisi credat, sic nemo sensu cognoscit quodcunque sensibile, nisi prima veritas illud dicat & doceat, quod illud sensibile sit, illud vel illius modi. Nam in ente analogo quod prima impressione imprimitur, Deus cognoscitur, sed confuse, & ille docet quamcunque veritatem secundam, vnam tamen per aliam secundum legem, quam statuit in ordine discendi procedere, & sic lumen fidei quo quis denominatur fidelis, non est nisi ipsum a Deo sic respici, vt cognoscat catholice fidem suam. & in illo lumine sunt infiniti gradus. Ad tantum alii infatuantur errantes in ista materia, quod ponunt lumen fidei contrarium lumini naturali, sic quod apparens impossibile in lumine naturali, sit necessario credendum in lumine fidei. & e contra. Veritas autem est, quod talis coecitas non est lumen naturale, sed tenebrae, quia non talia duo lumina repugnantia. Sed post praeuaricationem lumini debili naturali, inest quidam defectus, quem Deus gratiose sanat, donans noticiam. Et sic quod vnus cognoscit in lumine gratiae, alius cognoscit in lumine naturali. Ideo diuersi sunt gradus in diuersis hominibus, in quibus dissimiles fidei articuli cognoscuntur. Deum ergo posuerunt philosophi esse trinum, vt Plato cum caeteris cognouere lumine naturali, veruntamen ad hoc quod idem meritorie cognoscant, requiritur lumen fidei formante gratia, quia cum sit deducibile, quod Deus sit actus purus, infinitissime intellectiuus, certum est quod habet potentiam ad se, & ad alia cognoscendum, Et illa potentia dicitur Deus pater. Et quantum potest se ipsum cognoscere, tantum seipsum necessario cognoscit, & illa noticia dicitur Deus filius. & sicut non potest esse, quod sic posset se ipsum, nisi cognoscat actualiter quantum potest, sic non potest esse, quod sic actualiter se cognoscat, nisi in seipso finaliter quietetur, & illa quietatio est spiritus sanctus. Et illae tres personae absolute necessario sunt coaeternae, coaequales, & ordinatae (vt dicitur) procedentes. Pater enim est prior origine, quam filius, & pater, & filius sunt prius spiritu sancto origine, quia ex hoc quod Deus pater potest sic seipsum cognoscere, sic cognoscit, & ex hoc quod potest cognoscere seipsum cognoscit & amat seipsum. & quaelibet illarum trium rerum est essentialiter idem Deus, cum essentia diuina fit quaelibet harum trium. Rationes etiam & proprietates secundum quas distinguuntur sunt caussae, quare nulla illarum trium rerum recipit praedicationem propriam alterius earundem. Et nomina ac logicam illius materiae, oportet fidelem diligenter cognoscere, vt essentia, substantia, vel natura diuina, est quaelibet harum trium personarum, & per consequens ipsa trinitas. Sed sicut nulla illarum trium personarum est reliqua, sic ipsa trinitas non est aliqua earundem. Et quamuis pater & filius sunt idem neutraliter intelligendo, non tamen intelligendo pluraliter masculine, vt pater est idem quod filius, quia idem Deus, eadem essentia vel natura, & tamen pater non est filius, quamuis idem Deus, qui filius, & sic Deus a Deo distinguitur, sicut Deus a Deo personaliter differt, & tamen negatur quod Deus non est Deus. Nec sequitur, Deus pater, Deus filius non est, ergo Deus, Deus non est. Et sic Deus Deum caussat secundum caussationem, sed non secundum Deum, & omnes illae personae sunt vna prima caussa, sicut sunt vnus Deus, & non tres caussae, sicut non tres dii. Item sic. Pater & filius sunt vnum principium spiritus sancti, quia vnite principiant spiritum sanctum, & tota trinitas est idem principium cuiuslibet creaturae. Et conuersiones propositionum illius materiae exclusiuas, exceptiuas, vniuersales, conuertibiles, cum caeteris contentionibus Logicorum, relinquo iuuenibus pertractandas, vt falsum est, quod tantum pater est Deus, quia alius quam pater est Deus,& aliud ac alia natura & creatura quam pater est Deus, quia humanitas assumpta, quae est tam aliud quia natura alia quam alius, quia persona alia quam est pater. Et patet noscenti distinctionem inter praedicationem formalem & essentialem, quomodo sylogizandum est in quacunque figura cum istis terminis, vt omnis natura diuina est pater in diuinis, omnis filius Dei est natura diuina, ergo omnis filius Dei est idem quod est pater. Et ita non sequitur expositorie, hoc est pater, & hoc est filius, demonstrando eandem naturam diuinam, eundem Deum, vel eandem caussam cuiuslibet creaturae, ergo pater est filius. Sed bene sequitur, quod pater est idem quod est filius, & exemplum omnium talium patet in materia de vniuersalibus. vbi natura communis est suorum suppositorum quodlibet, quamuis ipsa supposita ab inuicem distinguantur. Totamautem istam materiam & profundationem in illa relinquo Logicis.

CAPVT VII.

De naturali demonstratione trinitatis.

ALITHIA.

Quamuis autem, mi frater, ista materia sit tibi facilis, & senibus taediosa, est tamen nobis necessaria, & specialiter ad euacuandum Pseudinias argutias, per quas infideles onerant nos & illos. Timeo autem, ne tibi gignam vel fastidium, vel sim in quaestionibus taediosa. Vellem tamen cognoscere, vtrum demonstratione naturali ostendi poterit Deum esse trinum ex animae trinitate, sicut videtur Augustinus plane ostendere. PHRONESIS. Hic suppono tibi distinctionem, quam Aristoteles dat de demonstratione. Quod quaedam est propter quid, siue postera, siue sequens, & quaedam est demonstratio quia. Prior autem demonstratio est, vbi caussatum ostenditur ex sua caussa. Et secunda demonstratio est, quando caussa ostenditur ex effectu vt. VIII. Phisicorum, primus motor ostenditur ex perpetuitate motus coeli, & sic certum est, quod Deum esse, demonstrari non poterit. Primo modo, cum non habet caussam extrinsecam, & per consequens nec Deum esse trinum, nec alia passio quae Deo naturaliter inest. Sed secundo modo non video, quin Deum esse trinum demonstrari potest a suo signo posteriori, sicut infinita demonstrari possunt de Deo deducendo ad impossibile, & ita plane sicut sequitur, primus motus est, ergo primus motor est, qui Deus est sic sequitur. Anima intellectiua est trina, scilicet, memoria, ratio, voluntas. ergo Deus ipsam creans, est trinus. Nec intelligit Augustinus per illam trinitatem potentiarum animae tres potentias, quae accidentaliter sibi insunt, sed tres res, quarum quaelibet essentialiter est ipsa anima, vt est de personis in diuinis, non tamen adest mihi autoritas, per quam illae tres res sunt personae, sed tres res in Deo sunt tres personae, quia nomen personae inuentum est ex concordi & magna angustia, ad significandum illam ineffabilem trinitatem. Quaesierunt enim haeretici, quae tres res sunt Deus, quia conceperunt quod sunt tres substantiae, vel res separabiles in natura, & tunc ex vnicordi consilio inuenit ecclesia nomen personae, concedens, quod tres sunt personae, & vna substantia. Graeci autem aequiuocando concedunt, quod sunt tres hypostases siue substantiae. Et sic natura hypostasis est aequiuocum apud illos. Sed absit ex istis fidelem credere, quod natura diuina sit trine dimensionata risibilis, vel habens passionem, animam imperfectam. Oportet enim capere in minori, quod affectus aliquis non posset esse huiusmodi, nisi Deus naturaliter foret talis. Sed quod impossibilius? cum iuxta dicta tales proprietates propter imperfectionem non possunt Deo inesse. Ideo foret nimis simialis similitudo concludere sylogistice, vbi sylogismus peccat in materia de minori impossibili, concludere per locum a simili. & vbi sylogismus non peccat in materia nec in forma. Sed vbi conclusa proprietas naturaliter Deo inest, scilicet, quod melius est aliquid esse huiusmodi, quam est aliquod non esse huiusmodi, vt docetur superius. Vt si infidelis capiat corpus esse trine dimensionatum, scilicet longum, latum, & profundum. Et non posset esse taliter dimensionatum, nisi deitas fuerit taliter dimensionata, ergo deitas est longa, lata, & profunda. Sed constat, quod fidelis satis pausare poterit de probatione haeretici in minori, quam Apostolus dicat de Deo, quod sibi insunt latitudo, longitudo, & sublimitas. tamen satis aequiuoce intelligit de istis quatuor, vt patet exponentibus sensum suum. Est autem nomen personae descriptum apud multos, qui concedunt aequiuoce, licet quodammodo analogice Deus sit persona cum personis angelorum & hominum. Vnde dicunt quod persona est rationalis naturae incommunicabilis existentia, quod non potest deitati competere, cum deitas communicatur necessario tribus rebus. Competit tamen cuilibet personae quae est deitas, sicut persona est incommunicabilis ad hunc sensum, quod sit multorum singularium, est tamen communicabile, quia natura diuina. Et eodem modo natura est incommunicabile, quia persona, tamen est incommunicabilis, quia trium personarum est quaelibet. Nec est facile fingere, quare non quaelibet trium rerum creati spiritus sit persona, cum sit rationalis naturae incommunicabilis existentia, deficit tamen mihi auctoritas sic loquendi. Boetius autem videtur dicere, quod persona sit rationalis naturae indiuidua substantia, & forte intelligit per substantiam subsistentiam, quae est inferius quam substantia, & tunc persona dicitur etymologice, quasi per se vna. Homo igitur, licet sit tam corpus, quam anima, ista tamen sunt diuersae naturae. Ideo indiuiduum hominis non sic communicatur eidem naturae, nec specifice, nec indiuidue. Et ad communia argumenta quibus argumentatur, quod esset processus infinitus in trinitatibus, cum prima persona habeat potentiam, noticiam, & complacentiam, quae pari euidentia distinguuntur, quam tres personae diuinae, & foret processus in infinitum. Solutio est, quia prima persona diuina ex se est potentia, est autem intellectiua, quia communis natura, cum intellectiua quandoque accipitur personaliter, & quandoque naturaliter. Et sic est de duobus aliis nominibus, scilicet, potentia, & beneuolentia. Et ita est quaedam insensualis nugatio, procedere super tria in natura diuina, cum potentia talis potentiae foret illam naturam nullum posse posse, & intelligentia verbi Dei foret, illam naturam intelligere intelligere. & voluntas voluntatis foret, illud velle velle. Et tunc pater intelligit communi intelligentia, sicut filius potest communi potentia, potest tamen sicut est per potentiam, quae est pater, cum ex patre habet esse. Et conformiter tollitur difficultas, vtrum natura diuina gignit aut gignitur. Quamuis autem Petrus Lombardus videatur dicere, quod non, sicut species humana non generat, nec generatur, cum actio non competat formaliter, nisi personae. Potest tamen dici probabiliter, quod sicut ex natura diuina est filius, sic ex illa gignitur filius. & ita in persona patris gignit filium, & spiritus sanctus procedit ex illa in patre & filio, non tamen idem gignit se, quamuis persona gignens, & persona genita sint eadem essentia trina. Tales autem sunt multae difficultates, quae potius stant in logica, quam in re ipsa. Ideo circa altercationes huiusmodi non contendo.

CAPVT VIII.

De Idaeis.

PSEVDIS.

Videtur quod in istis materiis idiotice loqueris, vocem propriam ignorando, cum non subsistit ratio, quod sint Idaeae in Deo distinctae, quin per idem forent huiusmodi infinitae & per consequens foret Deus infinitus ratione multitudinis Idaearum, & quod sint Idaeae a Deo distinctae formaliter, non negabis.

PHRONESIS.

Fateor, quod propter altitudinem materiae ignoro plurimum. Sed credo, quod in patria videbo clare sententiam, quam modo balbutio. Ideo teneo me in fide scripturae, & limitibus rationis, nego autem quod sint infinitae personae in Deo ad intra, nec ratio, nec auctoritas hoc conuincit. Personalitas autem est diuina essentia, & non veritas aliena in Deo fundata, vt Deum posse intelligere se Deum quietari in sua intellectione. Istae sunt tres res, cum in eis sit prioritas originis, & quaelibet earum est diuina essentia. Et si tu imaginaueris quoties tibi libuerit Deum posse, posse intelligere se, illud erit, quod Deum posse intelligere se. Deum autem posse intelligere hominem, vel aliam rem ad extra, non est persona formaliter, sed passio diuina, & multo magis Idaea, non est persona diuina, sed veritas absolute necessaria, quae est intelligibilitas rei ad extra. Quomodo quaeso intelligeret Deus significandum ad extra, nisi ipsum foret intelligibile? Sicut ergo primum est absolute necessarium, sic & secundum. Nec Deus posset quicquam producere, nisi ipsum intelligeret, cum nihil posset casualiter producere, vel insipienter. vt Augu. LXXXIII q XLVII. saepe arguit, & talis intelligibilitas est aequalis intellectiuitati, vel intellectioni Dei quod idem est. Nec posset Deus quicquam ad extra producere, nisi praecederet eius intelligibilitas ad extra, vt exemplare, quia aliter posset rem ad extra producere, & non ipsam intelligere, & per consequens non sapienter producere ipsam, quod est summe impossibile. Et haec ratio quare omnes idaeae quae sunt formae exemplares, secundum proprietatem aliquam, sunt in verbo, quod est forma ac sapientia Dei patris. Et vt Augustinus vere asserit. vbi supra q. XLVIII. sine idaeis non est possibile quenquam sapientem fieri. Quomodo quaeso posset homo esse sapiens cognoscendo creaturam aliquam, nisi cognouerit eius producibilitatem, hoc est rationem secundum quam producibilis est a Deo, & per consequens rationem, secundum quam intelligibilis est a Deo? Hoc autem cognoscit homo abscondite, licet verbaliter illud negat, quia sicut nemo intelligit, nisi ens in communi intelligat, sic non intelligit aliam creaturam, nisi eius intelligibilitatem, & intellectionem passiuam intelligat, & illa est in intellectu vel verbo diuino veritas absolute. Et ideo dicitur, quod beati vident in verbo huiusmodi veritates. Verum tamen in tota trinitate beata, sunt huiusmodi veritates secundum quandam specialitatem in verbo. Quamuis autem omnes dictae idaeae distinguuntur inter se formaliter & a Deo, sunt tamen omnes essentialiter ipse Deus. Vnde Aristot. VII Metha. arguens contra idaeas Platonis aequiuocauit in Logica stulte concipiens, quod idaea sit essentia absoluta, distincta ab essentia diuina, sed quis sapiens ita intelligit? Sed si Aristo bene concipit, omnis talis idaea foret superflua. Sed intellectualitatem creaturarum oportet omnem fidelem ponere, non formaliter rem absolutam per se existentem, quia tunc foret formaliter ipse Deus, & non foret idaearum distinctio, sed dii infiniti, Illi autem qui loquuntur formaliter sicut perfecti philosophi, satis concipiunt distinctionem formalem huiusmodi idaearum. Alia (inquit Augustinus) est ratio, secundum quam Deus producit atque intelligit ipsum hominem, & alia est ratio secundum quam intelligit asinum, eo quod Deus intelligit talia intelligibilia vt se habent, sed aliter se habent illa producta, ergo sunt aliter intelligibilia, & per consequens aliter intellecta. Et ideo dicit subtilis Euangelista, detegens productionem rerum ad extra, quod factum est in ipso (Iohan. I. inquit) vita. Nam inpossibile est Deum quicquam facere, nisi illud intelligat, & si illud intelligit, illud habet rationem obiectiuam, secundum quam terminat intelligibilitatem diuinam. Sed videamus quid essentialiter sit illud secundum esse primum, quod habet coaeuum cum intellectione diuina, & non inuenietur nisi realiter verbum Dei, quod dicit Iohan XV. Ego sum via, veritas, & vita. Ideo omne productum ad extra, est necessario & aeque primo, sicut verbum ipsum, intelligit ipsa vita. Ignorantia autem illius Metaphisice, & veritatum huiusmodi aeternarum stat radicaliter in ignorantia artium sermocionalium, scilicet grammatica, & dialectica. Quis enim rectilogus negaret hanc consequentiam, Deus intelligit hoc, ergo hoc est intellectum a Deo? sed de quacunque creatura signata, antecedens est absolute necessarium & aeternum, ergo & consequens. Sed quis grammaticus hoc negaret? quin si hoc sit intellectum a Deo, haec est res intellecta a Deo, & per consequens haec est res aliqua, sicut & antecedentia sunt absolute necessaria, sic & consequentia ex illis illata. Sed quae res absolute necessaria foret, haec demonstrata quacunque creatura, nisi fuerit prima vita? Et quantum ad sylogismos expositorios, & alias instantias pueriles in illa materia, oportet intromittentes se esse instructos in recta grammatica, & subtili Logica. Grammatici quidem ponunt, quod pronomina significant substantiam meram, hoc est diuinam essentiam, secundum rationem qua intelligit significatum pronominis, siue nominis. Nomina autem significant substantiam meram cum qualitate. hoc est supra diuinam essentiam, vel esse intelligibile creaturae addunt qualitatem, in qua res talis producitur in esse existere, vt isti termini homo & animal, cum sibi consimilibus connominant actualem existentiam quam habent ex creatione Dei ad extra, & sic non connotant ipsa pronomina. Et patet quod totus error in scripturae sacrae noticia, & quare idiotae ipsam sic turpificant atque falsificant, est ex grammaticae & logicae ignorantia. Et nisi Deus adiuuerit ad illa rudimenta fidei cognoscenda, fides scripturae erit nimium paruipensa. Patet secundo veritas sententiae, quam Augustinus saepe inculcat, scilicet, quod si aliqua est veritas, ipsa est in scriptura. Nulla quidem est subtilitas in grammatica, vel logica, vel alia scientia nominanda, quin sit excellentius in scriptura. Et licet voces, aut characteres tales deficiunt in scriptura, tamen in libro vitae non potest deficere. Quia vt testatur subtilis Euangelista Iohan X. non potest solui scriptura quam pater sanctificauit. Quis ergo potest soluere connexionem veritatum huiusmodi aeternarum? Et patet tertio, quomodo sunt soluendi obiectus puerorum, qui putant ex illa scientia, quod omnis homo & quaelibet creatura sit Deus ipse, quia vita prima. Nam si hoc est hoc, est vita prima, ipse Deus, vel diuina sapientia. & hoc est homo, vel alia nominalis creatura, ergo non possunt esse homo, vel alia creatura, nisi fuerit vita prima. Oportet enim supponere iuxta praedictam grammaticam, quod nomina modo quo dicitur, connotant qualitatem, pronomina autem significant substantiam meram, & sic est extraneatio significationis & suppositionis in illatione tali vocata expositoria. Et patet exposita ratione, quomodo pueriles turpissime paralogisant, vt si hoc sit aeternum, quia secundum esse suum intelligibile atque primum, & hoc est iste homo, quia in esse suo existere secundum quod creatur a Deo, ergo iste homo secundum illud esse existere est aeternus.

CAPVT IX.

De inuentore Idaearum, & quae habent Idaeas.

PSEVDIS.

In ista materia possunt credere tibi, qui volunt Logicam tuam inusitatam accipere. sed graue videtur, cum singulum incomplexorum, aut significat substantiam, vel qualitatem &c. quid sunt tales Idaeae, quae nec sunt substantiae, nec accidentia? Imo sic intelligendo terminos, posses totam philosophiam subuertere. cum Plato primum inuenit nomen Idaeae, & sententia sua per Aristotelem est efficacius destructa. Nec ab hinc inuentus fuit Philosophus, qui hanc sententiam ausus fuerat sustinere.

PHRONESIS.

Nemo debet credere (nisi voluntarie) veritati, & quod tantus populus discredit veritati infringibili, displicet multum bonis, Ideo laborant, vt homines fidem adhibeant veritati. Ponit autem Augustinus, quod Plato primum adinuenit nomen idaeae, sed res ipsa cum Platonis sententia est aeterna. Ideo lapsus ac error a via veritatis est adeo antiquatus, quod creditur propter antiquum errorem illud quod de facto est falsum, vel impossibile esse verum. Vnde turpissima & fallax argutia, tam in speculatiua, quam in morali materia est, qua diabolus seducit miseros, si ad tantum tres credita, vel vsitata fuerit illa sententia, ergo vera. Et sic credens fidei scripturae cum verbis suis, debet dictam Logicam acceptare, quia sicut sacrae scripturae sententia, sic & eius Logica a fidelibus est veneranda. Vnde peccant mortaliter, qui dimissa Logica scripturae, innituntur adinuentionibus friuolis hodie vsitatis, cum Deus obligat plus homines ad formam verborum fidei scripturae, quam creatura aliqua posset ad suas inuentiones vel consuetudines obligare. Et hinc lapsi sunt discoli ad tantum in deuium, quod reputant legem Dei fummae impossibilem, & propter adulterinas traditiones a cunctis hominibus relinquendam. Et ex isto errore pullulant alii infiniti. Nec mouet tua argutia, si singulum incomplexorum significat aliquod decem generum, ergo non sunt idaeae. Nam omne incomplexum tam kathegorema, quam sinkathegorema primarie, vel secundarie significat substantiam, imo diuinam essentiam, & tunc nomina Idaearum significant tam substantias, quam diuinam essentiam. Sed non est color. si nomen Idaeae significat substantiam, vel aliquid assignandum, ergo est formaliter illud signatum, quia sic Deus esset quaelibet creatura, & omne nominabile foret Idaea aeterna, sicut quidam errantes concedunt. Idaea ergo est essentialiter natura diuina, & formaliter ratio, secundum quam Deus intelligit creaturas. Et sic intelligendo terminos, quo modo scriptura sacra & philosophi rectiloqui conceperunt, non subuertitur Philosophia, sed praeparata esset via, ad philosophiam nobis miseris cognoscendam. Nec Aristoteles sciuit istam sententiam Platonis destruere, sed aequiuocando ac ignorando veritatem sui sermonis, multos homines duxit in deuium. Sed Augusti. & multi alii errorem Aristot. detexerunt. Et patet quod assumis falsum & infundabile de Aristot. sententia atque verbis. Vnde antiqui deliri nostri temporis ad tantum lapsi sunt in illa materia. quod concedunt, quod quamlibet creatura, imo quodlibet nominabile est Idaea, vt homo secundum rationem, qua intelligitur a te, vel alio, est Idaea, & sic aeternus, inenarrabilis, incorruptibilis, nec solum hoc, sed filius tuus & infinita nobis similia, quae vere ponimus nos, non existere absolute, necessario sunt Idaeae, & tunc tu habes infinitos filios, & ita de aliis friuolis risu dignis.

PSEVDIS.

Licet paruipendas illam logicam, tamen multi subtiles logici nostri temporis hanc admittunt, & graue uidetur, quod Deus intelligat filium tuum, montem aureum intelligibile cum eis similibus, nisi Deus habeat Idaeas, per quas ista intelligit, sic enim Deus habet idaeam peccati, cum ipsum intelligit, iudicat, & discernit.

PHRONE.

Istam logicam propter ex ea sequentia, debet quilibet fidelis despicere. Scio tamen quod fratres ipsam magnificant, concedentes quod habent infinitos naturales filios, & alia maxima monstra mundi. Ideo imo infinitum meliorem Deum quam nos habemus, & sic de similibus blasphemiis, in quas incidunt propter errorem amplioris intellectus. Et sic credunt false ipsos intelligere infinitum meliorem Deum, quam est Deus noster, licet Deus non posset ipsum cognoscere. Et sic videtur quod Deus nihil potest intelligere, nisi quod de facto intelligit, quia si hoc potest intelligere, ipse cognoscit quod hoc potest intelligere, cum illa sit veritas, & siue Deus, siue hoc cognoscat, quod hoc potest intelligere, tunc intelligit hoc. Ideo si Deus quicquam vult intelligere, tunc illud intelligit, quia dictum est, Deus nihil potest incipere, vel desinere intelligere. siue cognoscere, & Deus nihil intelligit, nisi quod est saltem secundum esse intelligibile. Et probabiliter potest dici, Deus nihil intelligit, nisi quod existit dum potest existere, & sic omne quod existere potest, existit. Sic enim proposito, quod filius tuus est, respondent supponendo quod non, quia si non erit, non est, & e contra & sic infinita sunt signa quae errabundi vane intelligunt, putantes se intelligere sua significata primaria, dummodo non sit ita. Sed iuxta dicta superius intelligunt sic commiscendo signatum termini cum modo intelligendi, vt non docetur, sed supponitur esse falsum, quod Deus intelligit filium meum. Et hoc videtur consonantius, quam concedere, quod quilibet frater habet infinitas vxores, habet & filios, imo, quod omne scandalum sibi impossibile sibi inest, & sic Deus non intelligit filium tuum montem aureum. Et in intelligibile, licet intelligat ista signa, & sic non sunt Idaeae talium, cum non existentis, non sit Idaea. De peccato conceditur, quod Deus ipsum intelligit & cognoscit, non tamen habet peccatum Idaeam. Sed homo cognoscendo creaturam peccabilem, & quod peccat sine Idaea, hoc est per carentiam vacuitatis Idaeae (vt dicit Linconon) cognoscit peccatum. & sic de quocunque malo culpae, abstractiue & formaliter intellecto. Omne tale cognoscitur a Deo per carentiam Idaealem, sicut homo cognoscit tenebram per carentiam speciei luminis. Quia tamen materia ista est difficilis & brigosa, ideo ab illa supersedeo, relinquens pro alio loco diffusum tractatum illius materiae.

CAPVT X.

De intelligentia & potentia Dei.

PSEVDIS.

Hic manifeste laberis in Charibdim concedens, quod Deus solum intelligit quod existit, & quod nihil potest producere, nisi quod actualiter producat, quod contradicit fidei scripturae & rationi viuaci. Ideo ad tantum blasphemias in Deum, quod homo intelligit multa falsa, quae Deus non potest intelligere, cum Christus praecipiendo Petro mittere gladium in vaginam, concedit, quod rogare potest patrem, vt ipse exhibeat sibi plusquam duodecim legiones angelorum, & sic de multis suffragiis quae Deus non compleuit. Aliter enim non foret omnipotens, cum ad omnia quae potest terminatur sua potentia inclusiue. Et sic nemo foret culpandus propter aliquod quod faceret, cum absolute necessario illud eueniret, quod impugnat libertatem diuinae potentiae. Imo videtur quod in Idaeis procedendum foret in infinitum, pari aeuidentia sit Idaeae Idaea, qua aeuidentia alicuius ad extra signabilis sit Idaea, & intellectus diuinus foret aequae praecise amplus, sicut sua potentia cognitiua. Imo videtur quod sicut producibilitas creaturae & eius intelligibilitas distinguuntur, sic forent duae maneries Idaearum, secundum quarum primam Deus intelligit rem ad extra, & iuxta secundam efficit rem ad extra.

PHRO.

Cum multae sint res, quae non habent existentiam, vel esse existere formaliter intelligendo, patet quod falsum assumis, cum Deus intelligit quod hoc fuit vel erit & intelligit, quod hoc non erit, cum multis veritatibus rationis similibus, quae non possunt habere existentiam actualem. Concoedi tamen potest, quod omne quod potest existere, tempore suo existit, & sic Deus communicat omni homini intellectiuam potentiam super omne quod ipse Deus intelligit, tamen necessario alio modo intelligit, quam est modus quo homo potest intelligere, cum distinctissimus. & inerrabiliter Deus solum intelligit, homo autem nihil intelligit nisi errabiliter & confuse. Vellem tamen addiscere in illa materia, quia nihil definio de Dei potentia, nec audeo profundare me in distinctione, de absoluta Dei potentia, & potentia ordinata. Scio tamen quod saepe lapsus sum in altitudine maris, multa balbutiens, quae non valui clare fundare, & in aliquibus est illud facilius, in aliis autem difficilius. Nec video nunc, quare Deus posset multa non existentia intelligere, quin per idem intelligat infinita, quae tu non potes intelligere, vel e contra vtrolibet deficere, ratio haec probandi sicut somniatio, qua dicitur Deum aliqua intelligere, quae non possunt esse, & ista sunt specialiter Deo cognita, sed non nobis. Talis autem vagatio captionum ex commixtione sensuum materialium & significatorum inducit plurimos in Charibdim. sicut religiosi errant moraliter ex commixtione suarum traditionum, & legis diuinae. Et sicut Deus ad intra nihil potest producere, nisi absolute necessario illud producat, sic nihil ad extra potest producere, nisi pro suo tempore illud producat. Et sic orationes fiunt necessario, & aliquae implentur necessario, & aliae necessario superfluae sunt, & sic Euangelium vere dicit Matth. XXVI. quod Deus pater potest exhibere filio plus quam duodecim legiones angelorum, & sic facit. Non tamen dicit Euangelium, quod illas legiones potest filio suo concoedere, vt non taliter patiatur, Potest tamen si voluerit, & sic concoeduntur conclusiones contingentiae, quas manus (hoc est) opposita eorum possunt contingere si Deus voluerit, modo quo Augustinus concoedit, quod Deus pater potest ad intra gignere alium filium, & sic est contingentia quoad tempus, & non contingentia simpliciter absolute. Et tamen oportet conciliari, negociari, damnari, & quicquid Deus vel creatura fecerit aut omiserit in hoc mundo. Scio tamen quod illa via est valde difficilis, & multis quae quondam opinatus sum satis contraria, paratus tamen semper suum reuocare quicquid dixero, doctus quod sit contrarium veritati. Et patet solutio ad obiectus concedo quod Deus nihil potest producere nihil pro mensura aliquid illud producat, quia aliter non clare soluitur ratio Aug. de Dei inuidia vel impotentia. Ideo signata quacunque creatura, docto, quod ista potest esse siue intelligi, concedo quod Deus potest illam producere. Sed nolo vagare circa intelligibilitatem, seu potentiam producendi res, quae non sunt, concedens quod nihil est producibile, nisi quod est, cum si hoc sit intelligibile, vel producibile, hoc est res quae potest intelligi, vel produci, & sic intellectus diuinus, ac eius noticia sunt paris ambitus, sicut intellectus creatus, & eius noticia, & sic falsum assumis, quod tu multa intelligis, quae Deus non potest intelligere. Imo quamuis illud omne intelligis, quod Deus potest intelligere, & e contra, tamen infinitum imperfectiori modo, quam Deus potest intelligere. Et sic omne falsum quod homo intelligit, Deus intelligit, false tamen homo intelligit, qualiter non potest Deus intelligere. Siue enim falsitas fuerit in homine, siue in alia signabili creatura, Deus intelligendo illam falsitatem. intelligit subiectum eius falsum, quod simul est verum, cum sua falsitate, eo quod est ens, & sic verum vel intellectum a Deo. Vnde nec homo, nec Deus intelligit quod homo est asinus, quia cum intelligere sit intus legere, tunc liber vitae foret falsissimus. Deus tamen clare intelligit haec signa falsa, sicut tu intelligis. sic homo est asinus, & sic Deus est omnipotens, cum omne positiuum producibile producit. Peccatum autem quod est defectus hominis, non producit, & sic omnipotentia Dei, & eius actualis creatio vel caussatio coaequantur, Non quod omnipotentia sua se extendit ad aliqua, quae tu non intelligis, aut quod illa, non sunt signanda, sed omnino huiusmodi sunt defectio. Et sic tollitur vaga imaginatio Sophistarum, qui false dicunt, quod intelligunt multa, quae balbutiendo, nec ipsi, nec Deus intelligit. Vnde tales negatiue, Deus non intelligit ista. debent sic probari. Ista non sunt, ergo ista non intelliguntur, & antecedens potest intelligi sicut eius subiectum, nemo tamen intelligit quod adaequate significat. Sed quia deficit eius adaequatum significatum, ideo verum est quod illa non sunt. Et patet plane quod sequitur necessario, quod Deus culpabit iniustum, cum aliter deficere Dei iusticia. & Deus ordinauit aeternaliter quod culpabit, sed non ordinauit quod homo peccabit, quia super hoc non cadit ordinatio, sed deordinatio. Et si quaeras quare Deus non prohibuit hominem, ne sic peccet, est mihi faciliter respondere, quod ideo, quia hoc non fuit prohibile cum non fuit, nec potencia Dei se extendit ad hoc, cum hoc non est, & potentia diuina non se extendit ad nihil vel vacuum, vel non ens, & omnes prohibitiones Dei quae exprimuntur in scriptura, intelliguntur sub conditione tacita, quod si facis sic, tunc necessario punieris. Ideo propter illud periculum prohibet Deus, ne sic fiat, hoc est certificat si sic factum fuerit sic punietur, Non tamen est possibile, quod Deus quicquam mandet, nisi aliquis hoc obseruet, vt patet de Christo. Aliis autem praeuaricatoribus praecoepit, quod non sic faciant, vel aliter punientur. Absolute tamen necessarium est, quod non sic facerent sicut Deus & homo necessario intelligunt quicquid mandant, homo tamen saepe false intelligit illud quod mandat. Quantum ad libertatem diuinae potentiae patet, quod est summe libera, & tamen quicquid facit necessario eueniat, sicut Deus pater summe libere producit filium, & tamen necessario absolute. Et quantum ad libertatem contradictionis patet, quod est terminus magistralis erronee introductus, vt idem quod Deus potest facere si voluerit, & non facere, si noluerit, cum hoc quod sit contingens quo ad tempus dicunt quod libere contradictorie est productum.

CAPVT XI.

De limitibus Idaearum.

PHRONESIS.

Quantum ad processum infinitum in idaeis patet, quod est dare limites idaearum, cum alia sit idaea vniuerfalium, & alia singularium, & per consequens prima Idaea, est Idaea substantiae, vel entis analogi. Et cum non sit processus in infinitum in Idaeatis illis, quod Deus in infinitum posset procedere in Idaeis? imo ipsas Idaeas Deus intelligit per seipsas. cum sit essentialiter ipse Deus. Ideo falsum est, quod Idaeae est alia Idaea, & sic in infinitum, cum multiplicando illa verba, homo balbutiendo ignorat seipsum. Nec dices diuersitatis rationem, qualiter haec sit incongrua, homo homo currit, quin cum per idem haec erit incongrua ac nugatoria, Idaeae est Idaea, & sic in infinitum. Et in multis istarum loquutionum sunt multae nugatoriae incongruitates, quas balbutiendo obiicimus, & sicut hic est nugatio, Deus intelligit seipsum intelligere se intelligere, sic est hic nugatio, intellectiuitatis Dei est intellectio, & sic in infinitum. Et ita de Idaeis, quod intelligibilitatis rei est alia intelligibilitas, & sic in infinitum. Et ita de generatione accidentium, vt quantitatis est alia quantitas, qualitatis alia qualitas, relationis alia relatio, & sic in generibus procedendo. Imo docent Philosophi, quod standum est in primo. licet videatur Augustinus asserere, quod intellectionis alia est intellectio, & quamdiu volueris procedendo. Tamen graue videtur, quod intellectio quae est actus animae, non posset distincta intellectione concipi, variato tam obiecto, quam tempore, certum est tamen, quod sic geminantes intelligunt superflue atque male, & vt subtiliores grammatici concedunt, loquuntur incongrue. Et in isto errore laborant, ponentes vacuum infinitum, & sic tam grammatica quam methaphisica destruent talem vagationem friuolam, vltra limites rationis. Intelligamus ergo res, quae per suas existentias mouent obiectiue intellectum nostrum. & de illis habere possumus noticiam consequentis. Sed sicut in materia calculatoria, multi labuntur perdendo seipsos in pelagus intellectus, sic in materia de talibus rationibus geminatis, & aliis cogitationibus superflue introductis, vt multae sophistae dubitant, si Deus intelligit omnes homines quos potest producere. Et sunt responsiones variae sophistarum, vt quidam dicunt quod non possunt intelligere, quia signatis illis, sunt alia indiuidua hominum quam illa signanda. Et pari euidentia qua potest Deus aliquem illorum producere, potest producere quemlibet aliorum, & sic in infinitum. Nec est ratio quare aliquid non ens potest intelligi, quin per idem alius numerus hominem, quam iste potest intelligi, & sic in infinitum. Nec est ratio fingenda vlterius, quare Deus potest de illo numero, quem non producet, singularem hominem producere, quin per idem de alio numero extraneo signando. Ideo dicunt sophistice negatiuam, quod Deus non potest intelligere omnes homines quos potest producere, quia tunc foret sua potentia necessario limitata, & sic Deus non intelligit maximum numerum hominum, quem Deus potest facere simul, quia tunc non posset creare alium hominem cum istis. mundum maiorare, vel illorum aliquem minorare. Et concedunt, quod plura potest producere, quam potest intelligere, & e contra. Sed quando arguitur illis, si Deus potest plura producere quam producit, ergo aliqua & aliquid potest producere, quod non potest producere. Et si praecise tot producere potest, quae & quot potest producere, stabat Iohannes, tunc est dare maximum numerum quem potest producere, & si ille numerus est signandus, & sic potentia Dei terminatur ad finitum & maximum quod potest, quam tamen effugiunt vt venenum. In omnibus istis facilitati sumus concedere, quod est dare maximum quod Deus potest intelligere, quia istos homines quos Deus intelligit & producit, potest intelligere, & non vltra, Vnde sicut idem est, Deus intelligit hoc, & Deus potest intelligere hoc. Sic idem est, Deus facit hoc, & Deus potest facere hoc. Potentia autem sua est vtrolibet infinita, cum sit potentia non habens finem vlteriorem. Potentia autem creata est finita. quia habet finem supra seipsam obiectiue & finaliter terminantem. Et ita concedi potest, quod idem est producibilitas creaturae, & eius intelligibilitas, cum idem sit dicendum, inter legere creaturam quamlibet, & ipsam producere, vel seruare. Alia autem videtur instantanea productio. quam seruatio vel intellectio, & sic eadem est idaea caussandi, & intelligendi quamlibet creaturam. Sed cum peccati non sit Idaea, nec peccati productiuitas, vel producibilitas, est in Deo, sed oportet concedere peccatum esse, & adesse vel abesse deficere. & sic ratione peccati oportet in esse aequiuocare, & sic quilibet qui malefacit, vel peccat, videtur tante malefacere, quante potest. Et ista moderatio hominis mensuratur per Deum, ad tantum quantum potest licet ipse ignoret terminum mensurantem. Sicut infans putat se moueri & progredi, vltra hoc quod limitat eum ducens, quia credit erronee, ipsum hoc facere ex seipso. Notanda tamen est distinctio actionis Dei ad intra, & actionis suae ad extra, cum prima non sit tempore mensurata, sicut mensuratur secunda. Quamuis necessario Deus facit hoc opus, sicut & ipsum intelligit, sed non semper necessario illud facit. Et sic actio Dei ad intra, non indiuiduatur a tempore, licet necessario ad actionem Dei intrinsecam, tempus consequitur. Nec despicienda est illa sententia, licet Auicenna & plures alii Philosophi priores (quos nominamus haereticos) ipsam tenuerunt, quia sicut in materia de sacramento altaris, plures vltra hoc quod cognoscunt, balbutiunt, sic in illa materia. Dicunt enim, quod consecrata hostia, est accidens sine subiecto, & tamen hoc non possunt intelligere, & sic affirmant quod non possunt concipere, nec Deus ipsos docere. Et sic indubie false concipiunt & indocte, cum Deus doceat omnem veritatem, & solum illam quam ipse semper intelligit, & potest facere ipsos intelligere, vel intus legere in libro vitae.

Explicit liber primus.

LIBER SECVNDVS.

CAPVT I.

De vniuersitate creata.

ALITHIA.

Videtur post illam generalem sententiam dictam de Deo, loquendum esse de vniuersitate creata. Supponendo illam vniuersitatem, loquendo generaliter esse mundum, licet mundus communiter accipitur pro vniuersitate creatae substantiae. Et primo videtur, quod quaelibet pars mundi necessario est creatura, quia quaelibet pars mundi est, & si est necessario est. Et quod necessario creatur, ex hoc euidet, quod necessario producitur ab esse intelligibili ad existentiam actualem. Ideo eius creatio, vocatur actio Dei ad extra. Nam quacunque parte mundi signata, nisi suum esse intelligibile, & suum esse existere distinguantur, ita absolute necessario est aeterna, & sic Deus. Et patet quod aliud est rem semper esse, & illam aeternaliter esse, cum mundus semper est, quia in omni tempore, & tamen non aeternaliter, vt patet ex eius creatione. Nam quia instans creationis oportet incipere sicut mundum. Vocando autem mundum aggregatum ex vniuersitate creaturarum, tam substantialium quam accidentalium, videtur quod consistit in quadam successione, & componitur ex non quantis. Sed vocando mundum aggregatum esse perpetuum, cum materialis essentia, quam quidam vocant materiam primam, sit perpetua quantumlibet sit diuisa, & aliae abstracte substantiae, quas vocamus angelos, humanae animae, & vniuersalia, etiam sunt perpetua, cum necessario semper erunt. Nec oportet solicitari de vnitate huius mundi a qua forma est indiuiduus, vel vnus ex tam multis substantiis aggregatus.

PSEVDIS.

Verba videntur nimis insipida, & totam philosophiam destruentia, Quis quaeso diceret, quod pro quolibet instanti est nouus mundus, & mundus desinens esse? Item aggregatum ex accidentibus & substantiis, videtur esse idem cum ipsis substantiis, sicut idem est homo albus & homo. Item videtur quod mundus acceptus pro vniuersitate substantiarum continue innouatur, cum continue generantur substantiae sublunares ex elementis, vt patet de mixtis, & specialiter de animabus humanis.

PHRO.

Constat quod mundus accipitur satis aequiuoce, cum secundum Philosophos, homo dicitur minor mundus, corpus etiam sublunare vocatur minor mundus, secundum se totum incorruptibilis, homines etiam in notabili multitudine cum rebus eis adiacentibus vocantur saepius totus mundus. Et sic ex diuersitate modi loquendi, patet philosophis quomodo mundus accipitur, & sic vniuersitas creata potest dici mundus, quam oportet incipere tam secundum partes substantiales, quam accidentales, vt patet de instantibus de luminibus & corporibus sublunaribus continue generatis. Et ideo dicunt vulgares, quod variata notabiliter nostra habitabili terra per respectum faciei coeli aduenit nouus mundus. In illo autem mundo oportet esse aliqua solida promanentia, sicut in homine sunt membra spermatica, & illa sunt de creatione prima ordinata esse perpetua & sic quia aliqui nolunt acceptare aequiuocationes huius-modi, est contentio voluntaria inutilis & inanis. Et patet solutorum ad tuam primam instantiam, & sic loquentes de mundo, debent in eius sensu ad tollendam aequiuocationem primitus conuenire. Ad secundam tuam instantiam patet logicis quomodo aggregatum potest dici substantia & accidens in sensu composito, sic quod idem incipiat vel desinat ad inceptionem vel definitionem partis suae substantialis vel accidentalis. Et terminus accidentalis personaliter potest denotare talem substantiam, cui inest accidentaliter tale accidens assignatum, vt homo albus potest vocari natura hominis, & non huiusmodi aggregatum. Et primo loquuntur Aristoteles, & Auerrois commentator suus communiter. Et in illa dissertione verbali stat tua replicatio sine fructu. Ad tertiam tuam instantiam patet, quot stat contentio in aequiuocatione acceptionis mundi. Communiter tamen dicitur, sicut est continue idem homo propter vnitatem animae, & vnitatem membrorum spermaticorum, sic est continue idem mundus, propter vnitatem materialis essentiae, & vnitatem Dei, qui secundum quosdam dicitur anima mundi. Et quoad vnitatem formae intrinsece, quae est pars mundi, est dissensio apud multos, vt quidam autumant, quod angelus est pars coelestis corporis atque mundi. Quidam autem, vt Auicenna, & alii peripatetici, putantes quod coelum mouetur ex se, credunt quod coelum habet animam sensitiuam, cui inest virtus imaginatiua, & non sensus particulariorum. Nec mireris quomodo mundus dicitur vnum corpus, & continuum ex partibus immediatis, licet sint corpora disparium specierum, quia sic est in homine, imo duo homines quantumcunque distantes, faciunt vnum corpus, & vnum spiritum, & vnam animam, cum localis distantia, vel contiguatio non impedit, quin talia constituant vnum corpus, eo quod iuxta Porphirium participatione speciei, plures homines sunt vnus homo. Mihi autem videtur, quod angelus non componit cum orbe, & si moueat illum orbem, cum non potest mitti ad terram iuuando homines & redire. Nec videtur mihi oportere, quod orbis habeat sic animam sensitiuam, licet luna & aliae influentiae coelestes viuificent massam corporis sublunaris, & ita totus mundus corporeus est vna substantia, & sufficienter continua, cum sit naturaliter vnum corpus, & ad corruptionem suarum partium sublunarium, non oportet ipsum corrumpi, vel si corrumpitur secundum suam partem, & secundum aliam generatur, non tamen incipit vel desinit pro tunc ess. Et sic communis Logica, & philosophia excutiunt difficultates sophismaticas, quae in illa materia ventilantur. Et hoc satis est de vnitate & de incorruptibilitate huius mundi.

CAPVT II.

De triplici mensura aeternitatis.

ALITHIA.

Videtur propter dicenda consequenda esse pertinens de mensura triplici pertractatio, scilicet, de aeternitate, aeuo, & perpetuo tempore. Aeternitas autem est duratio Dei secundum esse immobile. Et vocatur a Boetio, interminabilis vitae possessio, tota simul cum in aeternitate non succedunt partes fine instanti, eo quod Deus non habet esse transmutabile, vel obumbrationem vicissitudinis, sicut mundus. Conceditur tamen, quod Deus fuit, & erit propter adiacentiam temporis, quod contingenter vel accidentaliter sibi inest, sic quod si per impossibile non esset mundus, aut motus sensibilis, non inesset Deo fuisse, vel fore, sed simplicitur purum esse, & sic non oportet mussitare de partibus, vel instantibus aeternitatis, aut quod alii quam Deo potest ipsa formaliter competere, licet caussaliter principiet omnem mensuram creatam. Nec refert, siue ipsa aeternitas vocetur pars aeternitatis, siue pura aeternitas, cum sit idem. Aeuum autem vel aeuitas, est mensura spiritualis, & mole indiuisibilis creatae substantiae, secundum quam dicitur perdurare, & non consistit in successione, sicut nec aeternitas.

PSEVDIS.

Ista videtur brigosa sententia, primo quia videntur esse tot aeuitates, quot sunt tales spiritus perdurantes, Verum tamen sicut est vna aeternitas, & vnum tempus, sic videtur quod sit vna aeuitas, quae omnibus talibus spiritibus est communis Secundo videtur, cum angeli possunt moueri tam sensibiliter quo ad corpus, quam insensibiliter secundum affectiones animi, quod fuisse & fore insunt suis durationibus, sicut & tempori. Ad quid ergo oportet ponere aeuitatem huiusmodi ante tempus?

PHRONE.

Quantum ad primam instantiam tuam videtur, quod multitudo illorum spirituum, sicut dicitur, non constituere vnum spiritum, ita sua prima duratio, non dicitur constituere vnum aeuum. Mihi autem videtur probabile, quod illi spiritus constituunt vnum spiritum, & quod omnibus illis vna aeuitas est communis. Et quod ex adiacentia temporis, ratione mutabilitatis suae, habent propriam qualitatem & fuisse ac fore, quod est posterius ipso aeuo, vt beati intuentes diuinam essentiam, ac immoti in suis affectionibus, habent vnam durationem constantem, non successiuam. Oportet ergo quod illa duratio habeat quoddam nomen, & praeter illam communem aeuitatem, videtur quod singulus illorum spirituum habet propriam mensuram, quae a quibusdam dicitur aeuitas, & ab aliis quandalitas aeuitatis. Nec est difficultas in istis variationibus terminorum. Ad secundam instantiam tuam, patet quod conclusio illata debet concedi. Verum tamen aeuitas est, ante tale fuisse vel fore angeli. Angelus autem potest mirabili celeritate assumere sibi corpus praeter vnionem hypostaticam, & aptare sibi illud corpus in figura & accidentibus humani corporis. Propter quod Grego. & alii sancti, vocant tale aggregatum ex spiritu & tali corpore, animal rationale, & sic talis quandalitas creati spiritus tempore mensuratur, & non solum illa, sed successiua affectio, ac insensibilis talis creati spiritus, siue bona fuerit, siue mala, & ita videtur substantiam materialem, & spiritum hominis habere quandam aeuitatem, durationem suam successiuam naturaliter praecedentem, vt posito quod subducta foret omnis successiua mutatio, siue tempus, staret cum hoc, quod tales substantiae habeant durationem solidam permanentem. De tempore autem videtur, quod sit duratio mundi in esse transmutabili, secundum esse prius, & secundum posterius successiuum, & sic quaecunque mundi pars sic mota fuerit, inest mundo tempus. Ideo quodammodo vere opinatus fuit Auerrois, quod tempus motum consequitur in communi. Relictis autem erroribus de quidditate temporis, capiendum est, quod ex vnitate mundi, & motus sui, est idem tempus in numero, multiplicatum per totum mundum in coelo, & in mari, & praeter illud tempus, partes mundi habet suas proprias quandalitates, quae ex mensura temporis sunt caussatae. Et ideo vere dicit Autor sex principiorum, quod quando, vel quandalitas est illud, quod derelinquitur ex adiacentia temporis, cum duo genera quantitatis, scilicet. tempus & locus principiant duo praedicamenta, scilicet, septimum & octauum. Et sic nullius partis mundi successiua duratio est tempus, sed ipsa quandalitas, Et patet quod si aliqua pars mundi successiue durauerit post diem iuditii, tunc post diem iuditii erit tempus. Verumtamen ad hoc, quod pars mundi tempore mensuretur videtur oportere, quod illa pars transmutationem habeat successiuam, vt omnino quieto coelo, & moto angelo, vel corporaliter vel spiritualiter, tunc ipsum coelum est in tempore sicut Deus, sed non tempore mensuratur, sic & modo Deus, & beati exempti sunt a tempore intelligentiae cum sunt fuerunt, & erunt. Et tamen non sequitur quod tempore mensurantur, ideo talis quandalitas eorum, videtur esse dicta aequiuoce, quo ad quandalitatem corporis, tempore mensurati. Instans autem temporis, est pars eius indiuisibilis, tam quo ad molem quam quo ad successionem, cum sit istum mundum, quo ad moueri vel mutatum esse indiuisibiliter permanere. Et ita instans temporis, cum omne tempus sit quantitas, non dicitur esse tempus, sed temporis infinitum, vel finis. Idem tamen est, instans temporis per totum mundum, & pars mundi, habent suas quandalitates indiuisibiles sicut mundus, & illae quandalitates non sunt instantia, sicut Gilbertus Porreta. loquitur. Et ex istis sedari potest dissensio, in qua diuersi homines in materia de inceptione mundi inaniter altercantur supponendo primo, quod omne quod fuit vel erit, est in aliqua parte magni temporis. Et supponendo secundo, quod res tunc incepit esse, quando pro aliquo instanti temporis est, & ante illud non fuit, tunc pro primo instanti mundus incipit,. quia pro illo instanti mundus est, & ante illud non fuit. Deus autem licet sit in illo instanti, & ante illud instans non fuit, secundum fuisse successiuum, non tamen videtur mihi esse pro illo instanti, cum non potest tempore, vel instanti temporis mensurari, & sic aliud est esse in instanti temporis, & esse pro instanti temporis. Mundus autem & quaelibet eius pars est pro illo instanti temporis, sed non Deus, cum quaelibet pars mundi creatur, & Deus est increabilis cum non potest incipere, existere, vel habere esse ante existentiam actualem, concedi tamen potest, quod continue post primum instans esse mundi est verum, quod Deus fuit ante illud instans, sed non temporaliter, vel variabiliter, imo naturaliter & caussaliter prius. Verumtamen si essemus in primo instanti mundi, tunc non est ita, sed incipit ita esse, quod Deus fuit, aut quod mundus fuit. Et sic videtur mundum, & partes mundi prius naturaliter fuisse ante illud instans, & sic melior, breuior, ac communior videtur esse illa loquutio, quam pictaciae superadditae expositioni inceptionis, quod illa propositio, Deus incipit esse, debet sic exponi, Deus est, & non fuit, si aliquid fuit, tum quia inceptionis significatio variatur, cum iuxta istam significationem quaelibet creatura semper inciperet, tum etiam, quia generaliter est inceptio vniuoce distribuenda. Et ita ista propositio ante, dicit aequiuoce nunc prioritatem ordinis, alias originis naturalis, & nunc prioritatem temporis, vt in expositione inceptionis. Si autem quis contenderit circa repugnantiam iam dictorum, potest latius exprimere illam aequiuocationem, vt si res incipit esse, tunc est pro aliquo instanti temporis, & non ante illud temporaliter est, vel instanter, quia mundus est ante illud instans, quod est prius naturaliter, non tamen temporaliter ante illud, sicut nec Deus, Deus tamen non est pro illo instanti, sicut est mundus cum qualibet eius parte.

CAPVT III.

De compositione rerum & creatione.

PSEVDIS.

Impossibile saepe assumis, quod continuum componitur ex non quantis, quod Aristoteles saepe reprobat contra Platonem atque Democritum, imo viuax ratio ac demonstratio Metaphisica illud docet.

PHRONESIS.

Certum videtur sapientibus, sicut in Arithmetica, sic in Geometria, & caeteris scientiis, quantum componitur ex non quantis, quae oportet esse principia cuiuscunque compositi, in tantumque homo non posset esse nisi cum corpore, componitur ex spiritu, qui inter caeteras partes hominis maximus est virtute, & quaecunque substantia sensibilis componitur ex specie, & eius differentia, quae sunt indiuisibiles quo ad molem Feci autem saepius hanc euidentiam, capiatur corpus, vel quodcunque continuum, & noto omnes eius partes ex quibus componitur, Et quaero vlterius, vtrum sunt indiuisibiles & non quantae, vel diuisibiles atque magnae, vel partim sic, & partim sic. Si primo modo, aut tertio conceditur, habetur propositum, scilicet, quod continuum componitur ex non quantis. Si secundo modo, tunc illae omnes partes, & quaelibet earum, est diuisibilis in partes vlteriores, ergo numerus illarum assignatus in principio, non est numerus totalis omnium partium assignati. In ista autem responsione, suppono cum Augustino & fide scripturae, quod sicut Deus vidit cuncta quae fecerat, sic distinctissime intelligit omnes partes cuiuscunque continui, sic quod non est dare vlteriores, vel alias ipsum continuum componentes, Et sic videtur ratio plane procedere Quantum ad textum Aristotelis & suorum sequatium patet, quod non facit fidem cum saepe errauerat Democritus, Plato, Aug. Lin. qui ita senserant, sunt longe clariores philosophi, & in multis Metaphisicis scientiis plus splendentes. Ideo quando assumis, quod viuax ratio, vel demonstratio Metaphisica contradicit, false petis, nec assoles, quoniam tibi defitiunt argumenta. Sicut enim ternarius non est diuisibilis in duas medietates aequales simpliciter, sic sensibile continuum ex partibus indiuisibilibus inparibus integratum. Et hinc Metaphisici qui cum hoc sunt sensibiles philosophi, vocant tales partes compositi, eius medietates communiter intellectas, quarum vna insenisibiliter vel indiuisibiliter procedit aliam. Vnde maior pars argumentorum tuorum, non plus procedit contra compositionem continui, ex non quantis, quam contra compositionem numeri ex vnitatibus. Ideo dicunt sensibiles philosophi, quod talium continuorum aliqua est pars aliquota quo ad Deum, quae non est nobis aliquota, & alia sensibiliter aliquota, & sic distinguuntur partes commensurabiles, & partes incommensurabiles. Indiuisibilia autem non sunt partes aliquotae & commensurabiles, quo ad nos sensibilis continui, sunt autem partes aliquotae, & commensurabiles, quo ad Deum. Exemplum patet de angulo contingentiae, qui quotiens voluerit in angulo rectilineo continetur, vt patet in III. Elenchorum secundum Euclidem. Et tamen certum est, quomodocumque loquantur de angulo, angulus continentiae continetur in quocunque angulo rectilineo solum finicies quo ad Deum. Et quo ad compositionem orbis vltimi. ac curuationem in sua circumferentia, certum est quod iacet compositio, secundum quam per naturam indiuisibilium mensuratur. Modicum quidem est, quod vnum per mensuram indiuisibilem excedit reliquum, quo ad magnitudinem obliquantem curuedinem, vel alias huiusmodi passiones. Nec oportet multum solicitari tractando illam materiam quo ad omnem punctum mundi, materia nostrae ignorantiae est expansa.

PSEVDIS.

Video quomodo praecipitanter ad probandum compositionem continui ex non quantatis assumis, quod sunt vniuersalia ex parte rei, vt species & differentiae, quas leuiter non poteris somniare.

PHRONESIS.

Certum est, quod sunt vniuersalia ex parte rei, testificata tam ab Aristotele, quam Platone. Licet Plato subtilius ascendit in vniuersalibus Idaearum, & species in Mose sonuerat in principio libri sui, vocans rerum creatarum principia species & genera, vt patet in principio Genesis, quam indubie species intellexit non esse terminos, vel conceptus, sicut somniant haeretici, exponentes fidem scripturae ad sensum, quem spiritus sanctus non flagitat. Et concordat ratio naturalis, cum Sortes & Plato magis conueniunt, quam Sortes & asinus. Illud ergo, in quo conneniunt est commune, vt primo conueniunt in specie, & sic gradatim quousque ad genus generalissimum sit deuentum. Sicut enim commune est tam Sorti quam Platoni esse hominem, sic omni indiuiduo hominis, & per consequens esse hominem communis essentia, vel quidditas hominis est communis, & illa vocatur species specialissima, vt suppono, & argutias factas in oppositum, non est dignum soluere, vel recitari. Et per haec patet medium, vt docet Augusti. ad ascendendum in noticiam trinitatis, & tollendum argutias quae in materia sunt communiter obiectae.

PSEVDIS.

Adhuc claudicas in descriptione creationis, cum secundum sensum tuum quodlibet indiuiduum etiam indiuisibile quo ad molem componitur ex genere & differentia, & per consequens non ex nihilo. Quia vt concorditer dicunt Philosophi, quod ex nihilo nihil fit.

PHRONESIS.

Hic aequiuocas ad colorandum tuas argutias, cum communiter accipitur a Philosophis, quod omnis res citra Deum sit a Deo, sine praeiacente materia, quam Deus necessario praesupponit, & hoc siue in seipso, siue in suo materiali principio. Verum Autor de caussis, illam materiam profunde considerans, notat quod prima omnium rerum creatarum est esse, & ante ipsum non est creatum, aliud esse quidem analogum ad decem genera, est primum omnium creatarum, & ex illo procedunt species & genera ordinate. & primo genus substantiae, secundo genus quantitatis, tertio genus qualitatis cum suis partibus subiectiuis, & sic in illo esse analogo, Deus creauit omnia simul, & praeter haec quo ad simultatem primi instantis temporis, ac tertio quo ad creationis similitudinem totius materialis essentiae. lstis quidem tribus modis, qui viuit in aeternum, creauit omnia simul, Vnde quacunque creatura signata, illa fit a Deo pro aliqua mensura, & non ex aliquo materiali principio praecedente. Et illud supponitur esse descriptiue creari. Verum creaturae habent triplex esse notabile Primo esse intelligibile, vel Idaeale aeternum in Deo. Secundo esse exemplare in suis principiis, quomodo creaturae productae posterius creantur in principio mundi in suis principiis. Et tertio esse indiuiduum in suo complete existere, quod fit opere administrationis, & propter medium esse dicuntur omnia facta a Deo creari, licet opere administrationis ex aliis producantur.

CAPVT IV.

De materiae primae quidditate & eius pluralitate.

PSEVDIS.

De materia prima varie loquuntur Philosophi, ac si nec seipsos intelligerent, nec materiam de qua balbutiunt. Spetialiter cum Aristoteles dicat, quod ipsa non est cognoscibilis, nisi per analogiam ad formam, & forma non est cognoscibilis nisi per subiectum, quod est ipsa materia.

PHRO.

De materia prima satis obscure loquuntur Philosophi, cum Plato dicat ipsam esse fraudem fictam in crassis tenebris inuolutam. Aristo. tamen dicit septimo Metaphisicae, quod non est quod nec quale, nec aliquid aliorum entium Augu vero dicit quod est prope nihil. Et Vrso asserit, quod est medium inter ens & non ens. Et tales loquutiones philosophorum concipere videtur vires nostras excedere. Ego tamen concipio quod materia prima est materialis essentia, quae non est in partes qualitatiuas diuersarum naturarum diuisibilis, sed etiam qualiscunque formae substantialis, secundum aliquid eius suppositum susceptiua. Et sic per transmutationem substantiae, est ista materia a viatorib. cognoscenda. Nec formaliter praedicationes quales, quae recipiunt corporaliter ex ipsa, & materiali forma composita. Non autem intelligo formam substantialem materiae primae esse aliquid, quod potest per se existere, sed illam materialem essentiam formaliter esse talem & sic tam materia prima quam sua forma, quam etiam ex illis compositum, licet realiter distinguantur. Sunt tamen eadem materialis essentia, & omnia talia indicant trinitatem. Forma autem cum sit dispositio materialis essentiae non accidentalis; sed quidditatiua, correspondet quodammodo verbo Dei. Essentialis materia ex quo fit compositum, habet correspondentiam Deo patri, & compositio illorum ad inuicem dicit connexionem spiritus increati. Illa autem materia prima, cum non sit per se formaliter aliquid vel aliqua, vt dicit Aristo. vocatur a Platone loquente abscondite, fraus ficta, crassis tenebris inuoluta, & sic est prope nihil existens in actu, & nihil existens formaliter, vt loquitur Augustinus. Imo est medium inter aliquid existens in actu, & nihil existens in actu formaliter intelligo, vt loquitur superius sanctus Vrso, Nec oportet nos solicitari, vtrum componitur ex suis partibus intellectiuis, quod alias in nostra stultitia diffuse tractauimus, sed componitur ex suis partibus quantitatiuis vsque ad sua indiuisibilia, ex quibus varie componentibus resultat formaliter substantialis forma. Sed principaliter & per se completa substantia, vt nouerunt Philosophi, in illa materia subtilibus verbis loquentes, sic quod non potest esse plurior aut paucior, vel alia materia prima quam est modo Aristote. Tamen videtur dicere, quod generatur per accidens, quia est subiectum generationis compositi. Ideo denominatur transmutatione successiua, qua compositum generatur aliud cum generatur. Sic particulariter quo ad subiectum, cum pro tempore suae generationis non est. Alteratum vero pro tempore suae alterationis est, & loquor de esse existere in indiuiduo, ideo vt arguit Aristoteles, generatio & alteratio distinguuntur, & eadem materialis essentia quae est ignis, creata est in mundi principio, & illa essentia vt est susceptiua illius formae est materia prima. Et vt est in actu ignis est compositum ex materia & forma. Igneitas quae est forma substantialis non est, nisi illam essentiam esse ignem, illa autem igneitas est forma substantialis, quia est prima substantia superaddita illi essentiae, & praecedit illam caliditatem, quae est illam essentiam esse calidam, & sic de aliis accidentibus, quae oportet inesse composito. Et ita intelligendum est de aliis formis elementaribus, sic quod illa essentia, vt est susceptiua denominationis talis, quae est forma substantialis, est materia prima, & sic cum sit prius susceptiua talis formae quam ipsa est, vt substantia, vt puta ignis aut aqua, & sic de aliis denominationibus substantialibus. Signanter dicitur quod praecedit substantiam. Concipere autem modos loquendi philosophorum in illa materia foret Logica hodiernis extranea. Mixta autem concipio sic componi, cum secundum Arist. mixtio sit miscibilium alteratorum vnio. Elementa enim secundum partes indiuisibiles, vel saltem nobis per se insensibiles ad inuicem miscentur, & formae superadditae resultent, habita proportione mixtionis sufficienti ad illam formam superadditam principiandum. Et sic licet in elementis ad omnem punctum sit formaliter elementaris, & sic vere extenditur in mixtis, cum ad omnem punctum sint formae elementares, & forma superaddita. Forma tamen superaddita non habet in qualibet parte indiuisibili suae materiae appropriatae, partem indiuisibilem suae formae, sed signato minimo naturali in tali mixto formae superaddito, indiuisibilis quo ad molem multiplicatur per totum illud minimum naturale, & sic de alio minimo naturali iuxta posito, ita quod apparet secundum qualitates secundas, totam formam substantialem mixti, & qualitates sequentes propriissime & maxime continue extendi, sicut apparet sonum chordae trementis esse continuum, cum tamen sit insensibilis intercisio satis spissim. Et sicut formae superadditae sunt eleuatiores a conditione materiae, sic sunt rarius sibi immersae, & sic elementa sunt realite in mixtis, per formam substantialem mixti superadditam cathenata, & secundum diuersitates generum proportionum, sunt diuersitates specierum mixtarum, vt patet ascendendo a formis elementaribus, vsque ad animam intellectiuam. Per se enim sunt insimae formae inter formas materialium, & anima intellectiua est suprema inter formas sublunares, in confinio inter formas materiales, & intellectiuas abstractas. Simpliciter autem formae materiales fortiuntur nomina a specie subiectarum, vt igneitas est forma substantialis, qua ignis est in tali specie, & sic igneitas est indiuiduum speciei, asineitas est forma secundum quam illud mixtum est asinus, & ita de formis substantialibus artificio caussatorum, vt panitas & vinitas, sicut formae substantiales, secundum quas sunt panis & vinum, sicut species panis & vini sunt panitas & vinitas in communi.

CAPVT V.

De anima intellectiua & suis potentiis.

ALITHIA.

Videtur consequens ad dicta tractandum esse de anima intellectiua, & suis potentiis, tam organicis, quam non organicis. Sed videtur mihi frater Phronesis te manifeste innuere, quod anima intellectiua sit actus corporis phisici, organici, habentis vitam in potentia, vt Aristot. describit animam in communi.

PSEVDIS.

Hic non potest frater tuus contradicere, & cum omnis anima vegetatiua vel sensitiua sit educibilis de potentia materiae, & sic corruptibilis ad corruptionem sui subiecti, manifeste videtur, quod anima intellectiua hominis sit corruptibilis, sicut dicit haeresis Auerrois, & alio-rum manifeste in fide errantium. Vbi igitur est haec fides Euangelii Matth X. Timete illum, qui potest tam corpus, quam animam mittere in gehennam.

PHRON.

Fateor, vt soror mea asserit communiter ad dicta de anima hominis esse loquendum, sed tenebo me in limitibus fidei, sequendo philosophos de quanto consentiunt ei. Aristoti. autem & alii diffinientes animam in communi de ipsa consyderant, vt est actus, vel actuario corporis naturalis, potentis subiectiue exercere operationes vitales, & hoc est corpus phisicum, habens vitam in potentia. Ex quo patet, cum spiritus, quo homo viuit, sit incorruptibilis atque perpetuus, quod accidit illi spiritui sic actuare corpus corruptibile. Ideo videtur quod dicti philosophi consyderant de actu primo naturalis corporis, secundum rationem qua ipsum est mixtum corpus sic viuum, vt videmus de vegetatibus & sensibus corporis hic in terra. Et sic Aristot. non consyderauit, sed tacuit, quod anima hominis sit basis, supposito vel personae humanae, sic quod quantumcunque variatur materia, vel animatio eiusdem, manet continue eadem persona, ratione intellectiuae essentiae, quae est anima. Postmodum autem post diem iudicii animabit corpus incorruptibile, sic quod ascendendo deuenietur vsque ad indiuiduationem suppositi ex fua materia, vt caussa essentiali priori ad indiuiduationem nem personae, ex sua forma quae est caussa essentialis prius naturaliter, vel originaliter, quam est talis materia. Et quia actuatio qua suppositum capit suam quidditatem, est medium ad haec duo. Ideo Philosophi coeperant hoc medium, quod est commune formis materialibus, & reliquerunt fidelibus consyderationem de anima intellectiua, secundum quod actuat corpus corruptibile hic in via, sic quod tota personalitas hominis seruatur in ipso spiritu, sicut tota suppositatio indiuidui substantiae seruatur in ipsa materia Et ita posset dici, quod anima humana etiam separata, est actus corporis naturalis instrumentati ad operationes vitales, cum naturaliter subducto peccato homo viueret, quousque ad beatitudinem plenarie perueniret, sicut dicitur. quod anima Christi separata in limbo fuit anima pro illo triduo, & tamen non tunc actualiter animauit corpus suum, sed fuit in dispositione propinqua, & habuit habitudinem naturalem. Et ita habent omnes animae seperatae, quam habitudinem assument omnino in finali iudicio, sed quo modo cunque sit, adhuc mihi videtur, quod omnis homo habet in se duas maneries animarum, vnam spiritum immortalem, quae est eadem fere persona cum homine. Et aliam corruptibilem similem animae bestiarum, quae anima non est res quae potest per se existere. Sed actualis ac substantialis animatio, secundum quam corpus est animal in specie tali vel tali. Quaerere autem vel scire, quot animae sunt in corpore anuloso, non cadit sub nostra scientia vel noticia, satis est cognoscere quod sunt multae. Et sic videtur esse de bestiis plus perfectis, cum habeant animam aliam in capite, aliam in epate, & aliam in corde. Verumtamen animalia anulosa iuxta experientiam Augustini, cum organisantur ad modum anuli sufficiunt in operationes suas vitales, licet in frustra plura sint diuisa, & sic imperfectiora viuentia, vt arbores & herbae, vt patet de falice habenti virtutem fructificandi. & opera vegetabilia exercendi, licet in partes plures sint diuisa. Hic tamen fratres clamant, quod illud sit haereticum & impossibile, quod multae animae sint in homine, vel multae formae substantiales in quocunque corpore, quia cum forma substantialis dat esse rei, res sic formata esset in dispari specie pro eodem instanti, quod est impossibile. Sed pro illa materia idiotae debent cognoscere, quod consonum esse multas formas substantiales dispares specie in eodem composito, dum tamen vna sit subordinata alteri, vt patet de mixtis. Vnde sciendum quod vna forma generalior, & alia specialior, quae sunt in eodem supposito, ad inuicem ordinantur, sic formae disparium specierum, vt manifeste patet de osse, de carne, de neruo & caeteris partibus ethromogeniis in homine. Non enim imaginandum est, quod pro instanti mortis subito venit forma incinerabilis, & formae aliae corrumpuntur, quia nec propter variationem complexionis, nec propter alterationem commixtionis, talis motus subitus est fingendus. Et cum partes tales sint disparium specierum, certum est quod oportet ipsas habere formas substantiales disparis rationis, & sic in lapidibus & metallis. Hoc tamen videtur probabile, quod non per idem subiectum adaequate, & secundum rationem consimilem extenduntur formae substantiales disparium specierum, quia tunc illud suppositum foret simul disparium quidditatum. Vnde sicut in mixtis imperfectis, vt exalationibus & nebulis partes quantitatiuae habent situs proprios, & sunt corpora simplicia, vt aqua, terra & aer. sic in mixtis perfectis, habent elementa loca magis subtilia, & forma superaddita requirit numerum & proportionem elementorum talium, secundum quod natura illis corporibus limitauit. Vnde in homine contingit partes ad tantum subtrahi vel corrumpi, quod anima complexionalis deficiet, & spiritus deseret illud corpus. Vnde sicut in mixtis formae elementares non extenduntur fere per totum, sed vna pro situ suo, & alia pro situ suo, licet nobis insensibili, sic vnum elementum non est aliud, sed habet pro situ suo disparem quidditatem. & mixtum secundum formam superadditam. Alia ratione extensa differt specie, loco extensiue a simplici componente, & hoc apparet sensibilius de animalibus, vt in homine caro, neruus, & os cum caeteris partibus ethromogeniis atque humoribus, habent suam locationem sensibiliter disparem secundum commixtionem ac complexionem, & proportiones satis dispares. Et omnes tales dispositiones requirit & conseruat anima sensitiua, quae habet virtutem vegetiuam, & virtutes alias, secundum quod natura est ingeminata formis huiusmodi limitare. Et talis anima sensitiua est quidditas corporis, vel dispositio eius substantialis, & non spiritus mortalis. Ille autem spiritus est homo. vt dicetur posterius. Nec est disconueniens, sed consonum quia membra hominis ethromogenia habent formas substantiales disparium specierum.

CAPVT VI.

De anathema cerebri, & suis humoribus.

ALITHIA.

Quamuis nimis diffusum foret, tractare naturas omnium partium humani corporis, & anathomias membrorum in suis regionibus. Videtur tamen Phronesis, quod de anathomia cerebri & suis humoribus, gratia decem sensuum sit dicendum. Specialiter cum sensus illi iuuant intellectum, & praeparant ad sensum mysticum scripturarum.

PHRONESIS.

Oportet capere a naturalibus hanc doctrinam supponendo secundum Philosophiam Aristotelis, quod solus homo de numero animalium erectum habet caput ad coelum. Cuius caussa est secundum Theologos. vt homo eleuetur a terrestribus ad coelestia aspirando. Secundum Aristot. autem est caput hominis eleuatius propter depurationem spirituum, cum quibus illa diuina substantia, quae est anima hominis in operationibus sensibilibus clarius operetur. Caput autem secundum Aristot. ex relatione capitalitatis, & non ex forma substantiali contrahit formaliter illud nomen. Caput enim secundum eum dicitur caput capitati caput, & abscisum non dicitur caput, nisi forte aequiuoce. Ad esse tamen capitis requiruntur multae formae substantiales, cum caput sit ethromogenium in natura. Sunt autem quinque sensus extrinseci, scilicet, Visus, Auditus, Odoratus, Gustus, Tactus. Et omnium illorum sensuum organa in capite situantur. Tactus autem propter necessitatem suam per magnam partem corporis, in quodam neruo retili expanditur. In organo autem visus residet virtus visiua tanquam speculator totius corporis, tanquam indicans a longinquo, tam conueniens homini, quam nociuum. De anathomia vero oculi, quomodo componitur ex decem partibus, & quomodo situatur cum aliis difficultatibus, oportet hic supponere specialiter ex aliis diffinitionibus Auicennae, & de organis aliorum sensuum. Cerebrum autem dicitur intra caueum capitis in pia matre, quae est tela subtilis inuoluens cerebrum situaliter. Ipsum autem cerebrum diuiditur in tres partes, scilicet in primam, mediam, & extremam. Cum autem sunt tres maneries spirituum, scilicet spiritus animalis in cerebro, & spiritus vitalis in corde, & spiritus naturalis in epate. De spiritu animali, in quo viget virtus sensitiua in cerebro, dicendum est. In ancipite autem, quae est anterior pars cerebri, diuisa in duas partes, vigent mineraliter sensus communis, & virtus imaginatiua, sensus communis residet in parte priori, ad quem concurrunt speties omnium quinque sensuum particularium, & homo secundum illum sensum iudicat de singulis eorum, & conuenientiis & differentiis eorundem, tamen non operatur nisi in praesentia sensuum, sensus particulares mouentium. Virtus imaginatiua in absentia interiorum sensuum operatur, Imo imaginatur de aliquibus, quae sub sensu particulari non possunt cadere: Et haec est virtus, quae in somniis operatur. In medio autem ventriculi cerebri finguntur in virtute animali duo sensus intrinseci, scilicet virtus aestimatiua & virtus phantastica. Secundum autem virtutem aestimatiuam iudicat animal secundum intentiones, quae sub sensu particulari non possunt cadere, vt de percussione & fuga, cum aliis conuenientiis & dissonantiis, secundum illam quaedam auis fugit ad minas hominum iactus, & ouis cognoscit lupum esse inimicum suum. Et est subtilior sensus quam imaginativa, cum secundum Phisicos habens rectam imaginatiuam & sanam, directe proiicit vitrum de fenestra, & tamen aestimatiua deficit, fragilitatem vitri minus consyderans. Virtus autem Phantastica situata in parte posteriori huius ventriculi, quasi in medio capitis, in loco parum altiori, est subtilissima virtus, quae animam sensitiuam consequitur. Secundum enim illam virtus phantastica de particularibus silogisat, vt spetialiter patet de Cane, & de Vulpe, vt narrant experimentatores, & de prudentia bestiarum. Quinta autem virtus est memoratiua, quae in parte anteriori tertii ventriculi cerebri situatur. In parte vero posteriori situatur virtus secundum locum motiua, & per neruos & per nucham, per iuncturas spinae dorsi ad reliquas partes corporis deriuatur. Est autem offitium virtutis memoratiuae tam speties quam intentiones sensibilium conseruare. Vnde locus ille occipitis dicitur parum depressior, quam locus medius, & inter duo haec loca est meatus subtilis, & corpus ipsum operiens, vocatur ab auctore de differentia spiritus & animae corpus neruile, secundum cuius dispositionem homines in memoria & reminiscentia variantur. Memoria quidem consistit in retentione tanquam virtus passiua. Reminiscentia vero consistit in discursu tanquam obliti, vel illius quod fugit a memoria, ad actum animae reductiua. Quantum autem ad omnes illas virtutes & variationes in suis nominibus cum fundationibus, differentiis & conuenientiis earum, debet Theologus relinquere Philosophis spetialem tractatum. Ipsi enim conuincunt ab experientia, quoniam ex defectu organi laeditur talis virtus. Nec solicitor vtrum talis virtus, vel anima, vel verius homo taliter operatur, quia certum est, quod nulla talis virtus est res, quae potest per se existere, aut rem materialem comprehendere, sed est dispositio consistens mineraliter in istis organis, secundum quam animal est taliter cognitiuum. Ideo errores multos in quibus deficit rationis iuditium, consequentes imaginationes pueriles debet fidelis excutere, & quantum expedit ad intellectum scripturae ac salutem animae, de istis noticiam moderate accipere, & de obiectis istorum quinque sensuum interiorum tractatum spetialem relinquere perspectiuis. De obiectis autem sensuum particularium relinquere tractatum diffusum philosophiae naturali, vt visus maxime de longinquo percipit suum obiectum, vt de luce patet, vel de colore, quos in astris satis percipit. Post visum autem est Auditus parum depressior, qui non tam a longinquo percipit suum sensibile, quod est sonus cum a nube sonus tonitrui ad maximum est percoeptus. Non. enim facile est nobis credere, sicut dixerunt errores antiquorum Philosophantium, quod per virtutem auditiuam harmonia confricationis coelestium corporum est percoepta, licet ex consuetudine inueterata sit a vulgaribus indistincta. Tertio post virtutem auditiuam virtus olfactiua, cuius organum parum est depressius, percipit odorem, sed non tantum distantior, licet situalis euaporatio quandoque distantius fit delata, Post hanc tertiam virtutum, quarta virtus est gustatiua, situatur in lingua parum depressius. Et est secundum Aristot. Quidam tactus. Tactus veto percipiens solum sensibile immediatum, habet multiplex sensibile, scilicet obiecta satis multiplicia sicut gustus, quorum differentias & quidditates cum sensibilibus & suis organis, relinquo Philosophis particulariter pertractandum.

CAPVT VII.

De Sensationibus.

PSEVDIS.

Istam materiam tractas Phisicae. nec fundas, imo difficultates, vtrum sensationes fiunt per extramissiones virtutum ab organis, cum aliis difficultatibus praetermittis, sicut prius praetermisisti, vtrum illud brutum quod homo gerit, tanquam altera eius pars quidditatiua sit beatificandum, & cum homine conformiter figuratum.

PHRONESIS

Fateor quod multas difficultates gratis pertransii, tum quia locus non exigit tractatum ita diffusum, cum tunc quilibet punctus quem tangimus, tractatum nostrum finaliter terminaret. Tum etiam quia in ista materia & cunctis aliis, sum ignorans amplius quam cognoscens. Quantum ad difficultatem tamen quam tangis, teneo cum Augu. Linconn. & caeteris, quod sit sensatio mixtim per extramissionem visiuae virtutis interioris ab organo, & per intus resusceptionem speciei in organo sentiendi sensibilis. Secundum vero istorum est patulum, tamen sicut organum virtutis visiuae recipit lumen, vel speciem coloris ab obiecto sensibili, sic organa aliorum sensuum species ab obiectis requirunt. Et in primo est error notabilis, cum quidam grosse concipiunt, quod a sensu exit virtus cum corpore de organo sentiendi, vt & sic infra breue ex lapsu talis corporis consumeretur organum sentiendi. Non autem sic concipio, sed quod aptitudo siue habilitas sentiendi in finibus talium situum limitatur, & ad tantum ac taliter se extendit ac taliter huiusmodi aptitudo, vt perspectiui vere intelligunt, quod sit visionis iuditium, vbi radius visualis concurrerit cum catatheco, vt videndo aquam suppositam, vel quodcunque aliud speculum, apparet communiter rem visam in ibi situari, vbi linea recta exiens a re visa per speculum. Et linea perpendicularis in extremo eius concurreret, sicut inuincibilis experientia satis docet, non quod corpus exit ab ipso visibili, penetrans ipsum speculum etiam sphaeram terrae lacerans, sed quod in illis sitibus sint habitudines, secundum quas fit iuditium de situatione visibilis, vbi lineae imaginariae sic concurrunt, sic & sic in parte sentiendum est, de spetie rei visae, non quod illa speties sit aliqua res absoluta, quae per se etiam poterit esse, sed est dependens ab obiecto visibilis, sicut si fuerit lumen vel vmbra, quas iudicamus corporaliter nos sentire, sed sunt habitudines quo ad situs, in quibus luminosum vel aliud visibile adest percoeptum. Vnde falsissimum est & a senioribus erronee introductum, quod globus luminis vel speciei visibilis, sit vna res absoluta, quae poterit per se esse. Est inquam habitudo vel aptitado visibilis ad taliter inibi immutandum, & sunt tam de positiua natura luminosi quam de natura coloris, dum lumine radiantur compositiones pulcherrime, sicut de natura proiiciendi vmbras, quae docent nos mystice quoniam debemus spiritualiter intelligere, & credere de spiritualibus prioribus in natura. Sed quo ad secundam difficultatem, quam tangis de bruto hominis, non debes credere quod proxima materia hominis, hoc foret brutum, aut quod ex illa parte materiali qualitatiua, & ex spiritu creato vel intelligentia, tanquam parte altera formali qualitatiua, tanquam omnino distinctis componitur vnus homo. Sed quod vtrumque vel vtraque natura, sit idem homo in numero, vel persona spiritus per se, & natura corporea participatione, sicut concipimus quod Christus assumpsit humanam naturam, licet ibi sit diuersitas satis ampla. Nec video quin Apostolus intelligit appropriate per naturam illam corpoream animalem hominem, & per illum spiritum spiritualem hominem vel interiorem, qui possunt intelligi vt naturae dispares, vel vt eadem personalitas disparium naturarum. Sicut enim in materia de Trinitate, tres res sunt, vna substantia, non persona, sic in materia de incarnatione & compositione hominis, multae naturae satis dispares sunt eadem persona, & sic quicquid intelligit vel cognoscit animal, intelligit homo interior & cognoscit & e contra.

Secundo spiritualis homo vel ille creatus spiritus, quamuis sit extensum mole magnum, & sic de caeteris praedicationibus, quae corpori formaliter inexistunt, non tamen extenditur, quia est mole magnus, vel taliter formaliter informatus. Et iste videtur esse sensus symboli, quod sicut anima rationalis & caro vnus est homo, ita Deus & homo vnus est Christus. Nec video quin vere intelligentes, quod anima intellectiua fit pars persona hominis, valde aequiuocant intelligentes per animam intellectiuam, |abstractiue animationem corporis, quae fit ex participatione creati spiritus. Sic autem concaedit Aristoteles, quod appetitus animalis hominis est participatiue rationalis, & per idem illa anima est participatiue rationalis, & per consequens pars qualitatiua hominis non est animal irrationale, sed realiter, licet varie idem homo. Non enim concipimus quod sit aliquod vinculum colligans illum immortalem spiritum, & illam naturam corpoream, faciens vnum ex illis ambobus, tanquam partibus quarum compositum excaedit ambas imperfectione naturali, sicut non concipimus quod Deus & homo qualitatiue constituunt illum hominem Christum tanquam partes, cum tunc deitas foret pars imperfectior, quam ille homo compositus. Nec foret similitudo illa in symbolo ad propositum fidelium, sed in haereses plurimas introductiua nisi ille spiritus immortalis foret per se, & complete idem homo. Et si obiicitur, quod per se homo est animal, & animal per se est corpus, & sic homo est per se corpus, patet ex dictis alibi, scilicet priori capite, de compositione hominis, quod homo est terminus satis aequiuocus. Quandoque enim homo dicit creaturam rationalem simpliciter absolute, & quandoque dicit creaturam talem rationalem, quo ad aptitudinem corpoream de possibili. Et quandoque quo ad aptitudinem talem corpoream actualiter existentem. & sic pro modo homo secundum Augu. non diffinitur per hoc quod est animal rationale & mortale, tunc foret idem, posito quod fuerit factus immortalis, & est idem homo, cum spiritus fuerit a corpore separatus. Non enim debemus concedere, quod defluente carne ab homine tempore senectutis, deficit vel diminuitur propter hoc perfectio hominis, sed potius attendendo ad naturam spiritus magis perficitur. Et quantum ad argumentum sophisticum, quod in tali defluxu perditur substantia, & non loco illius acquiritur aliud aeque bonum. ergo ille homo sic diminutus inperficitur per defluxum. Non procedit ratio haec sicut in bestiis, quae sunt ratione pinguedinis meliores, quia ex parte defluenti, & parte alia quae est immortalis, spiritus non fit vnum quantitatiue, aut qualitatiue, cum natura illa corporea sit accidentalis atque extranea illi spiritui, & sic illi tali homini, cum perdita materia illa ad non quantum, & inducta vel accepta particulariter, vel subito noua materia, foret continue idem homo. sicut Apostolus translatus ad coelum, siue in corpore, siue extra corpus fuit indubie idem homo. Vnde posito de Dei potentia, quod abhinc usque figantur naturae corporeae, quae ad organisationem intellectus humani successiue disponantur, & quod idem immortalis spiritus successiue, cum talibus corporibus hypostatice copuletur, patet idem homo successiue mouebitur ab vno loco ad alium, & non corporaliter, cum omnia corpora illa distabunt fixa, ergo spiritualiter. Et sic relinquitur, quod iste homo sit spiritus, & per idem quilibet alius homo, non ergo propter depositionem carnis vel corporis homo imperficitur, sed potius alleuiatur & perficitur ille homo, vt loquitur fides scripturae.

CAPVT VIII.

Si immortalitas spiritus ratione deduci possit.

ALITHIA.

Sententia ista est alta nobis & insolita fidelibus, cum videtur sapere subtilem sententiam & credendam. Sed rogo te frater, si immortalitas spiritus, quam saepe assumis, deduci poterit ratione.

PHRON.

In ista materia neuter nostrum ambigit, quin ex fide sit spiritus hominis immortalis, & per consequens cum ille spiritus sit eadem persona hominis, sequitur quod illa persona manebit perpetuo immortalis. Et haec ratio quare Apostoli ita animose & intrepide mortem susceperant, imo scientes, quod incarceratio ac oneratio carnis fuit illis ad taedium atque onus, gaudent in caussa iusticiae susceperant mortem suam. Ponunt autem Philosophi rationes multiplices, per quas probant istam sententiam. Primo ex testimonio Aristot. & communi experientia, aliqua autem operatio animae hominis est immortalis, sed nulla operatio, vel actio rei est permanentior, quam suum subiectum, ergo illud subiectum, quod est anima, vel spiritus, oportet ponere immortale. assumptum suadet Arist. de intellectione hominis, quae propter debilitationem corporis sui non deficit, sed potius vigoratur. Intellectiuitas enim speculatiua in senioribus est clarior, quando quaecunque instrumenta corporea deficiunt. Oportet ergo aliquid esse fundamentum illi intellectioni, quod tale organum non requirit, & ita supra omnes virtutes bestiales superdictas, oportet ponere in homine intellectum. Nam quo ad illas virtutes bestia excedit hominem, vt dicit Metricus ab experto edoctus. Nos aper auditu praecaellit, aranea tactu, Vultur odoratu, linx visu, simea gustu. Et sic est in quinque virtutibus interioribus organicis supra dictis. Cum enim homo non excedit bestias in virtute corporali, nec sensu aliquo animali, relinquitur quod excedit in operatione intellectus. Sed qualis foret excessus, si in articulo foelicitatis suae maxime necessitaretur per mortem foelicitatem illam deperdere. Deus enim tunc magis confunderet suos filios chariores. Habet ergo homo intellectum, quem abstrahit a corpore cum ipso perpetue permanentem. Item homo sentit in seipso, quod habet naturale desyderium semper esse, & ad hoc sapientiores magis disponunt. Cum ergo natura non potest frustrari in tanto proposito, videtur quod aliquis intellectus hominis potest naturaliter semper esse, & sic est immortalis. Et idem est iudicium de quocunque, cum posita immortalitate indiuidui vnius naturae, oportet cuilibet naturae consimilis proprietatem illam inesse, quia aliter non inesset naturaliter, sed casualiter, vel propter caussam aliam aduenticiam non fingendam, quia si spiritus ille foret corruptibilis a suo contrario, vel quacunque alia caussa infinito tempore necessario inesset corruptio cuicunque, qua aliter inesset corruptibilitas fine caussa. Res enim quae terminantur periodis, non aeternaliter perseuerant, qua sic haberent infinitam potentiam, vltra hoc quod haberent res speciei consimilis, quae per tempus modicum possunt stare. Sicut ergo homo habet appetitum standi cum Deo, vt vltimo fine suo naturalissimo, sic non est fingenda caussa, quae illum posset a tali proposito sine suo demerito separare, specialiter cum corporis corruptio non tollit illum spiritum, sed magis laetificat. Item vt docent philosophi, & ratio naturalis, praeeligendum est in casu mori propter bonum publicum, & ad turpia vel culpabilia euitandum. Sed hoc non potest excusari ratione, nisi sic moriens possit viuere post hanc vitam, ergo conclusio. Assumptum patet ex hoc, quod homo de communitate omnino iusta, potest iuste mori pro illa saluanda, cum illi communitati, & homini morienti, foret in casu medium vtilius. Cum ergo omnis homo debet appetere magis bonum, quod communiter est bonum publicum. Videtur enim quod homo in casu, ita debet eligere mori, bonum autem communitati possibile, est de lege naturae potius eligendum. Nec dubium, quin in multis casibus foret communitati vtilius certam personam mori, quam ipsam viuere vlterius etiam virtuose. Et eadem est ratio etiam de homine in adoptione posito, vel peccatum committere, vel secundum virtutem temporanee iuste mori. Supposito ergo, vt fide per se nota homini, quod esset sibi virtuosum & vtilius ita mori, quaeratur, quando ista vtilitas sibi ex morte illa contingeret, vel ante mortem suam, vel post? Non ante mortem suam, cum mors non antequam fuerit, infert bonum. Si post mortem suam, tunc post mortem suam spiritui suo inferret illud bonum, & per idem manebit ille spiritus, cum a corpore non dependet, & tales sunt multae rationes demonstrationi propinquae, vtque sapientiores & scientiores homines taliter moriuntur. Non ergo illi in caussa tam necessaria superflue moriuntur, quia tunc essent miserabiliores & stultiores cunctis hominibus, sicut multi homines vtque ad finem vitae suae in virtutibus perseuerant. Alia ergo foret merces illis a Deo magnifico in fine tribuenda, non in vita ista, cum Deus disposuit, quod in virtutibus moriantur, ergo superest, quod in vita futura, & per consequens spiritus post mortem corporis hominis perdurabit. Similiter enim Deus iuste distribuit praemia virtuosis, sine personarum acceptione, notatis duobus, quorum vnus virtuose viuat, & alius voluptuose per totam suam periodum, oportet quod pro aliqua mensura temporis sit iuste illis de suo precio dispertitum, non in hac vita, vt patet ex casu, ergo superest quod post mortem. Et quia fides scripturae est plena testimonio huius fidei, ideo illa est pernecessaria homini amplectenda. Sicut enim necessarium est fideli credere, quod Deus est, & quod est remunerator bonorum, sic necessarium est illi credere, quod spiritus perpetuo manebit post hanc vitam. Nec sunt argutiae haereticorum dignae memoria. arguunt enim quod si aliqua forma sit corruptibilis, & educta de potentia materiae, multo magis materia dispositior & dignior, habebit formam de sua potentia sic eductam. Materia ergo hominis habebit formam substantialem, & per consequens corruptibilem sic eductam, concedenda est conclusio, quia anima quae est animatio perpetui spiritus, sic educitur & corrumpitur in potentia materiae eiusdem subiectantis. Nec video subducta hac fide, ad quam fidem quis meritorie laboraret. Sed tanquam insipiens frueretur bonis sensibilibus dum hic viuit. Sicut enim natura ordinate procedit ascendendo in formis, sic est dare terminum illius ascensus, qui terminus est anima intellectiua. Ideo dicunt abstracti Philosophi quod ipsa creatur in confinio orizontis aeternitatis. Creatur enim cum sit infima intelligentia quam Deus producit, nec video ad quid oportet, quod in mundi principio in suo indiuiduo producatur, sed sicut paulatiue producuntur materiae, sic ratio exigit vt illae intelligentiae tunc temporis sint creatae, & ita etiam creaturae peccabiles Deum necessitant ad creandum. Sed ista tota necessitatio originaliter est a Deo. Et ista creatio infima requirit dispositionem materiae, non obstante, quod sit libera, nec est vis pro quo instanti, vel qua aetate pueri ille spiritus homini copuletur. Dicitur enim communiter, quod animal primo viuit vt embrio, secundum animam vegetatiuam, secundo viuit vita sensibili secundum animam sensitiuam, & tertio viuit vita rationali, secundum quod sibi coniungitur intellectus. Et quamuis in istis processibus diuersae substantiae producuntur, & quibusdam placet quod substantia perfectior corrumpitur in aduentu substantiae plus perfectae. Tamen multa dicta in ista materia sunt voluntarie somniata.

CAPVT IX.

De potentiis intellectus hominis.

PSEVDIS.

In omnibus istis dictis videtur mihi, quod nimis exiliter procedis, ac si dormiens vel a peritis absconditus loqueretur. Cum Sophistae tollerent omnes istas instantias. Sed dic nobis vlterius de potentiis propriis intellectus hominis, quem asseris immortalem. Videtur enim & philosophis, quod quattuor virtutes sufficiunt, scilicet intellectus possibilis, intellectus agens, potentia concupiscibilis, & potentia irascibilis.

PHRONESIS.

Scio quod a veritate prima, quae Deus est, cum, angelis suis sum visus, & ideo teneo me quantum sufficio in mensura, numero, & pondere & omnino in limitibus veritatis. Scio quidem quod in quacunque istarum materiarum, vltra quam expedit poterimus euagari. Nec solicitor modo circa responsiones ac contentiones sophisticas, cum scio quod illae vitiose procedunt & infructuose, oblique. aut a fine vltimo. Ideo vt docet Paulus, quod contendendo cum illis, nos talem consuetudinem non habemus. concedo ergo quod homo noster interior habet multas potentias, quia omnes per quas potest non organice operari. Est etiam persona habens omnes illas potentias corporeas, vel cognitiuas organicas, secundum quas homo exterior operatur. De corporali vero potentia est nobis impertinens modo loqui, conceditur ergo tales quattuor esse potentias, sicut tu recitas. Sed oportet cauere hanc haeresim, quod credatur illas potentias esse res absolutas, quae possunt per se existere cum non sint, nisi illum spiritum sic posse agere. & ita licet sint accidentia inseparabilia verumtamen nec possunt esse, nec intelligi sine spiritu subiecto, qui quidem spiritus est realiter ipse homo dicente veritate Luc. IX. suis apostolis. Nescitis cuius spiritus estis. Sunt autem circa quidditatem ac limites intellectus agentis, & intellectus possibilis quaestiones inutiles, vt quod Aristot. vel alius Philosophus vocat intellectum possibilem veritatem phantasticam, vel alio nomine, sicut homines contendendo saepe aequiuocant. Sed quid nobis? satis quidem est nobis, quod sit vnus talis immortalis spiritus, habens virtutem siue potentiam cuncta intelligere, quam potentiam vocat Aristot. omnia facere, vel intellectum agentem. Habet etiam virtutem siue potentiam, species, intentiones, vel apprehensiones cunctorum recipere. tam ab actu proprio, quam a superiori influentia. Et illa vocatur intellectus possibilis, vel omnia pati. Et prima dicitur potentia actiua, secunda passiua. De numero vero specierum vel intentionum est apud quosdam contentio, vt speciem videtur Auicenna formam vocare rei sensibilis, in potentia sensitiua, intentionem vero formam rei insensibilis in eadem potentia, vt formam amicitiae vel inimicitiae, aut talis habitudinis respectiue. Quandoque autem species vocatur similitudo habitudinalis, quam intellectus habet, siue vniuersalis, siue particularis. Et intentio vocatur nunc species, nunc actus intelligendi satis aequiuoce, cum omnes actus animae sunt de genere actionis. Et ita res intellectae habere dicuntur esse spirituale in anima, & sic intellectus possibilis comparatur materiae primae. Intellectus autem agens dicitur prima forma de qua quidem ad tantum aequiuocant, quod vocant solum Deum intellectum agentem, quia certum est quod Deus cum sit intellectus, est agens omnia, & mouens spiritualiter interiorem hominem, ac ipsum edocens quicquid cognouerit, & sic frustra palliant verbum Auerrois, quod eadem est anima omnium hominum, quia certum videtur ipsam fuisse philosophice opinatum, quod quilibet homo habet suam animam corruptibilem, vt habent bestiae & super haec est vna infima intelligentiarum toti spherae corruptibilium copulata, & illa coniungitur specialiter homini plus cognitiue quam bestiae, non tamen copulatur sibi vt pars, sed vt intelligentia illuminans ac mouens singulariter, quando virtus hominis a sensibus abstracta est. A fide autem istud deuiat, cum omnis homo sit secundum intellectum illum agentem perpetuo praemiendus, vel perpetuo puniendus. Et sub istis duobus nominibus intellectus agens, & intellectus possibilis, potest virtus tota, siue potentia nostri interioris hominis comprehendi, & sic potest eiusdem spiritus potentia multiplicius nominari. Sunt autem apud illos diffinientes in ista materia, vtrum intellectus agens sit mobilis, aut nostra potentia volitiua, & vtrum illa prior sit intellectu hominis, vel e contra, quia certum est intellectus agens noster, imo substantia illius spiritus mobilis, est a Deo & a veritate, quam concipit, ac necessitabilis ab obiecto, & sic volitiua potentia. quae dicitur appetitus intellectiuus, potest necessitari ab obiecto, quod potentia intellectiua consyderat, & tamen cum hoc libere cognoscit & appetit Deum suum, cum liberalitas & necessitas non sunt contraria. eo quod beati liberrime cognoscunt Deum, & volunt suam beatitudinem, & tamen necessarie, quia propter influentiae vehementiam non poterunt resilire. Quando autem appetitus intellectiuus hominis, infigitur super re temporali, vel aliquo non in Deo, tunc illiberrime & innaturalissime appetit finem huiusmodi, quia contra ordinem primae naturae appetit in creatura aliqua finaliter quietari, quod quia non est possibile languet continue tanquam vacuus a spiritu qui repleret eum. Et haec est ratio quare homines auari in appetitu temporalium non quiescunt. Et ista potentia irascibilis est virtus sibi potenter conueniens prosequendi, & a se dissonum expellendi. Quando autem homo abutitur ista potentia innaturaliter ad fines contrarios, tunc peccat grauiter, & sic virtus concupiscibilis limitatur ad bonum quod appetit, & homo potest ea abuti, vt irascibili, & illae virtutes ac actus sui concurrunt communiter, Quando vero deordinatur haec virtus concupiscibilis, tunc vel ad concupiscentiam oculorum, vel ad concupiscentiam carnis, vel ad vitae superbiam terminatur. Regula autem nostrae religionis est quod nihil nisi Deum, & media quae vt disponunt ad ipsum penitus appetamus. Et ad tantum potest homo habitudinaliter indisponi, quod heae duae potentiae innaturaliter in obiecta miseria irreuocabiliter perpetuo terminentur. Et iste est summus gradus miseriae, qui intellectum humanum potest attingere. De ordine autem potentiarum huius spiritus, non oportet nos esse solicitos, quia nihil valet aliqua eius potentia. nisi de quanto ordinatur ad Deum, Vnde intellectiua potentia, habet in aliquo rationem excellentiae, super potentiam volitiuam, cum ipsam praecedat & moueat tanquam ductrix. Nihil enim volumus, nisi quod intelligimus. saltem secundum apparentiam esse bonum, secundum aliquam autem rationem dominatur supra intellectum potentia volitiua, cum ipsa praeexigit volitiuae potentiae ministerium, & sibi imperat vt taliter operetur. Sed omnes illae loquutiones figuratiuae sunt, cum tales proprietates solum proprie insint substantiae.

CAPVT X.

De Angelis.

ALITHIA.

Quia secundum mensuram debitam procedis, mi frater Phronesis, de vniuersitate creata, conueniens foret parum de Angelis pertractare, cum illos adoramus, & credimus, quod sit factura Dei dignissima inter singulas creaturas.

PHRONE.

De noticia Angelorum parum concipimus, cum tam demonstratio, quam sensus deficit, quo ad eorum noticiam. Rationale autem est, vt Deus qui in creaturis suis ordinatissime procedit, habeat naturam angelicam, a corpore & anima separatam, vt sicut quaedam est forma omnino materiae alligata. Quaedam autem forma licet sit materiae ad tempus coniuncta, est tamen a materia separabilis, vt anima humana. Quaedam autem corpori coniuncta, vt instrumento separabilis in natura, & alias dum sibi placuerit a corpore separata, & tales spiritus dicimus angelos, siue bonos siue malos. Tres autem hierarchias ponunt Theologi esse in illis spiritualibus, ita quod quaelibet hierarchia contineat tres ordines angelorum, & super illis hierarcham summum, scilicet ipsum Deum. Sunt autem nouem ordines angelorum ita nominati. Angeli, Archangeli, Throni, Dominationes, Principatus, Potestates, Cherubim, & Seraphim, quorum excellentias in virtute, & descriptiones nominorum posuit Grego. in Omilia. Accesserunt ad lesum publicani. & alii cum Dionisio illam materiam pertractantes. Experientia autem videtur conuincere potentiam istam de illis spiritualibus, & testimonium Danielis Apocalypsi apponitur, & alii libri prophetici idem dicunt. Quot autem spiritus sunt in uno ordine, si decies millies centena milia plures, aut pauciores, est nobis incognitum. sicut ignoramus. vtrum intelligentiae vel spiritus mouent coelum. Isti autem spiritus dicuntur communiter habere triplex officium, scilicet perficere, illuminare inferiores angelos, & purgare. De omnibus autem istis spiritualibus, tantum tres sunt nominibus specialiter nominati, scilicet, Michael, Gabriel, & Raphael. Michael dicitur ex pugna contra diabolum, a micha quod est pugna, & el Deus, Gabriel dicitur ex fortitudine Dei contra aereas potestates. Raphael ex medicina Del, vt notant historiae. Possunt autem angeli moueri celeriter, tam cum corpore assumpto quam sine corpore. Et vt communiter dicitur, quilibet viator habet duos spiritus, scilicet bonum ad iuuandum, & malum ad exercitandum. Corpora autem assumpta dicuntur aerea, siue coelestia ad figuram, ad quantitatem, & ad densitatem, ac raritatem celeriter coaptata. Possunt autem hi spiritus mouere se etiam sine corpore localiter, velocius aut tardius, secundum quod Deus dat illis potentiam sic mouendi. Sicut enim globus luminis est per totum situm corporeum varie quantificatus & figuratus, sic sentiendum est de istis spiritualibus, praeter hoc quod sunt spiritualiter positi, ac multiplicati per talem situm corporeum. Sed difficultatur communiter, cum illi spiritus possunt moueri tam subito, quam successiue, quomodo motus subitus potest illis competere. Si enim mouentur subito per tantam distantiam, tunc est dare, quod sunt subito per signandam distantiam. Quomodo ergo mouentur localiter per illam distantiam pro instanti quo completae sunt per illam distantiam? Nam mobile pro instanti sui mutati esse, est in termino sui motus, & desinit moueri quo ad illum motum per remotionem de praesenti. Sed hic respondet theologus, quod alia est consideratio motus subiti, & alia successiui, cum motu subito simul instanter sunt mutati & mutatum esse, cum eadem res subito generatur, & est generata. Rationes autem istorum terminorum distinguuntur ab inuicem, cum generari sit subitum instantaneum, sed esse generatum sit continuum & durans per tempus. Alii autem dicunt quod generari vel moueri subito per vnum instans, procedit esse generatum vel mutatum, sed in isto non contendo, cum eadem videatur esse ratio de instanti procedenti proximo, & instanti posterius assignato. Est ergo ratio, quare angelus pro dato instanti subito mutatur localiter, & non vltra, quia cum motus componitur ex multis affirmationibus, & negationibus, est dare multas affirmationes & negationes pro hoc instanti positas, & non vltra. Ideo cum motus, non solum respicit affirmationes pro hoc instanti praesenti, sed cum hoc negationes de praeterito & futuro, non est color, si angelus pro instanti posito moueatur, quod per idem semper in posterum mouebitur, quandocunque posterius erit motus, sicut patet de generatione subita creaturae. Sed secundo difficultatur acutius, quomodo angelus potest moueri localiter successiue, quia dato, quod moueatur successiue per A tempus, acquirendo spacium anterius, & deperdendo spacium posterius erit motus, cum multiplicetur per spacium diuisibile, est dare tempus, per quod sic mouebitur spacium, posterius de perdendo, & spacium anterius acquirendo. Et cum hoc per idem tempus in spacio medio quiescendo, sed illae videntur denominationes contrariae esse satis. Hic tamen supponendum est, quod angeli cum mouentur secundum rationes dispares, a motu corporeo secundum partem anteriorem ascendant continue, & cum hoc secundum partem posteriorem loci descendant continue, & per idem tempus in parte loci media sint quieti, vt dicitur communiter de anima hominis moti in suis extremitatibus, & quieti in loco medio, vt corde vel caeteris partibus non sic motis. Ita potest intelligi de motibus localibus angelorum. Et ita non sequitur si angelus adquiret locum aliquem successiue, quod tunc deperdet alium, vel e contra, cum potest nunc esse per loca ampliora, & nunc curatiora vel strictiora, & sic situm acquirere, & non cum hoc situm deperdere vel e contra. Et ita si Deo placeret spiritus posset quantumcunque velociter aut distanter locum acquirere, siue deperdere, & tamen non per maiorem locum multiplicari, aut minorem quam in principio, vt posito quod Deus limitet a angelo, quod ad maximum per spacium pedale cubitum, vel sibi aequiualens multiplicatur, & capto vt per se noto geometris, quod quantum cunque longum posset esse spacium aequale pedali cubito. Et tertio suppono, quod A. angelus sit in oriente in situ suo quadrato, & noto situm gracilem ab oriente in occidens seruantem aequalitatem situi cubito assignato. Et patet ex limitatione diuina, quod A. angelus potest remanere continue in oriente, & immediate post hoc esse in occidente gracilitate situs & aequalitatem situi cubito continue conseruante, & sic dispersis sitibus in situs lineares, posset idem angelus simul esse in oriente & occidente, vt Sophistae false imaginantur. Posset tamen istis positis esse simul ad quemlibet punctum mundi.

CAPVT XI.

De diuersorum angelorum diuerso officio.

PSEVDIS.

In ista materia video te notabiliter deficere & balbutire, ac si ebrius dormiens somniaret. Nihil enim quod hic dixisti probas, sed grauiter quasi labi posset per idem in conclusiones inutiles sine fine. PHRO. Dixi publice, quod in ista materia parum nosco, & plurior pars illius materiae, quam hic dico est sanctorum sententia elicita probabiliter ex scriptura. Et quantum ad illam vltimam conclusionem certum est, quod nemo potest supposita probabilitate suarum suppositionum ipsam infringere. Et hinc dicitur, quod angeli possunt ex sua celeritate nunc esse in oriente, & nunc in occidente, seruando quantitatem sui limitati situs corporei, figura illius situs quantum expedit variata. Sed in illa materia oportet cauere de imaginationibus calculatoriis, vt non credatur superficiem vel corpus ad tantum diuidi, quod posset occupare simul quemlibet situm mundi. Oportet secundo cauere ne admittatur, quod superficiale lineare, vel quodcunque corporeum multiplicetur simul per situs dispares, cum multiplicatio talis sit solum spiritibus vel rebus spiritualibus propriata, & tunc potest sententia illius conclusionis ad multa dicenda proficere, vt angelus tam bonus quam malus potest mira celeritate infra horam per poros quantum libet situaliter variari. Corpus etiam glorificatum potest per dotes subtilitatis & agilitatis intrare ianuis clausis, sine hoc, quod laceret vel frangat quamcunque partem earum, cum non habeant partes earum, cum non habeant partes sic propinquas, quin inter multas earum sit aer notabilis intercoeptus.

ALITHIA.

Satis est Phronesis de istis imaginationibus & calculationibus declaratum. Sed rogo te, dic mihi theologicas difficultates, quas in illa materia dimisisti, graue quidem videtur, cum angelus sit vbicunque afficitur, sicut Lincolen. dicit de anima. Et angelus afficitur cuicunque parti mundi, quando ergo est angelus ad quemlibet punctum mundi? Et iterum videtur possibile, quod angelus sit simul per diuersa loca, vt in coelo & in terra, & non in medio intercoepto. Et iterum videtur sicut praetermisisti tractatum de modo essendi Dei, scilicet essentialiter, potentialiter & virtualiter vbique, sic praetermittis modum essendi angeli in loco.

PHRONESIS.

Fateor quod multa puncta satis necessaria, dimisi in tractatu de Deo, non solum propter ignorantiam, aut obliuionem, sed quia videtur mihi expediens matri nostrae, quod sint multi tractatus de Deo, de sua fabrica, in breuitate & ordine variati, ita quod in illa materia posset multorum studium dilatari. Certum quidem est, quod necessario Deus conseruet locum quemlibet, & quamlibet creaturam, & non conseruat per potentiam ab eo distinctam. Nec potest vicissim adesse, & deesse suae fabricae, ideo necessario est vbique. Quamuis autem mundus & tempus, & vniuersalia etiam sint vbique ad modum essendi Dei vbique, non possunt attingere, cum Deus necessario secundum totam suam essentiam perpetuo est vbique. Mundus autem quamuis sit secundum partes dispares vbique non tamen secundum se totum Tempus etiam quamuis secundum se totum sit vbique, non tamen semper est vbique, secundum quamlibet sui partem. Vniuersalia etiam quae habent sua singularia vbique quamuis etiam sunt vbique, non tamen semper secundum suas partes singulas subiectiuas. Ideo Deus habet vnum modum excellentem & proprium, quo essentialiter est vbique. Et cum in Deo sit virtus atque potentia, quae realiter est diuina essentia, patet quod Deus virtualiter & potentialiter est vbique. Intelligendo tamen illos modos analogice, patet quod in creaturis notabiliter distinguuntur, cum virtus vnius creaturae, tam spiritualis, quam corporalis, se extendit & ad loca & ad corpora, ad quae eius essentia non extendit. Vt rex dicitur potentialiter esse per totum regnum suum, & sol virtualiter per totam sphaeram corruptibilium. Et certum est, quod non situaliter vel essentialiter sunt ibidem, & sic intelligi de creatis spiritibus. Ad primam instantiam quam quaeris soror, vtrum angeli sunt vbique, videtur mihi probabile, quod non secundum suas essentias, sed ille modus limitatus ad Deum, sibi est proprie reseruatus. Non tamen video, quin boni angeli potentialiter vel virtualiter sunt vbique, cum afficiunt cuilibet creaturae, licet secundum gradus bonitatum in creaturis, & affectionum ad illas dispariter sint cum illis. Hoc tamen est ex fide tenendum, quod sancti angeli quorsumcunque se mouerint in mundo, inueniunt Deum vbique praesentem in quo beatifice mouentur ad suum ministerium implendum. Vnde autem angelus descendit de coelo, non debet credi quod recedit a Deo, sed vbique inuenit Deum suum beatificantem ipsum obiectiue, & per consequens non potest a Deo essentialiter recedere, licet multi peccando a Deo, recedant moraliter. Et sic limitato modo essendi angeli secundum hos tres gradus dispares, concedi potest quod angeli mouentur secundum suas essentias, secundum quod Deus eis limitauerit ad impletionem sui officii, & sic aequiuocando in modo essendi angeli, videtur probabile quod idem angelus sit per loca disparia, & non in medio interciso. Vtrum autem hoc sit possibile secundum modum essentiendi essentialem non hic definio, sed credo quod malus angelus ad puniendum, ad tentandum vel nocendum homini saepe adest etiam essentialiter, quando non charitatiue afficitur. Et patet quomodo exiliter est dicendum ad secundam tuam instantiam, & patet de eodem tramite quomodo ad tertiam tuam instantiam sit dicendum. Scio autem quod in omnibus istis punctis, necessitati sumus plurimum ignorare. Quis enim nouit ad quid Deus officium angeli regulariter limitauit, vel in quanto situ aut vbi vult angelum esse, vel prodesse suae fabricae? Credimus enim tamen, quod sic Deus limitauit angelos bonos perficere partes mundi, sic continue implendo inpeccabiliter suum officium, continue sine otio perficiunt partes mundi, & ita illuminant & purgant inferiores angelos, licet non a suis erroribus vel peccatis, sed praeseruant eos in statibus debitis, quando caeteris paribus dilapsi forent aliter ab illis statibus quos nunc seruant. Et sic illuminant inferiores angelos, licet omnes & singuli lumen a Deo recipiant. Angelus autem continue videt in verbo, quid & qualiter sit agendum, & mouetur a Deo ad perficiendum opus suum debitum, & in hoc beatifice delectatur, vnus tamen videt clarius, & alius minus clare. Quomodo autem angeli alterantur in suis illuminationibus est difficultas, & error multiplex, cum multi imaginantur nimis grosse, quod lumen quo informatur angelus sit res quae poterit per se esse continue defluxu a Deo, vel superiori angelo. Sed quid stultius? cum affectio angeli potest insensibiliter variari, & in maiori parte angeli habent affectiones perpetuas, quas ex perpetua seruatione pro suo tempore prosequuntur.

CAPVT XII.

De angelorum lapsu & eorum poena.

PSEVDIS.

Audiui quod taliter qualiter eructasti tuam sententiam, sed dubia, in quibus difficultas absconditur, praetermittis. Dubium quidem est, vtrum ex angelo & corpore aliquid componatur. Et iterum dubium est, quomodo aliqui angeli erant facti sic mali, in suis malitiis indurati Ac tertio dubium est, quomodo boni angeli pugnant cum malis. Tum hoc videtur beatitudinem bonorum tollere, cum secundum August. Beatus est qui habet quicquid vult, & nihil mali vult. Sed quomodo habet angelus sic pugnans quicquid vult, cum appetit finem victoriae, & pacem sequentem, quibus caret pro mensura alia, & sic perfi itur ac imperficitur successiue?

PHRO.

Consydero quod eructatio sonat excellentius quam potest competere creaturae cum substantia diuina dicat de patre & filio. Eructauit cor meum verbum bonum. Sed ad primum dubium tuum videtur mihi, quod nihil ex spiritu & corpore proprie componitur, sed aggregatum ex illis vocatur nunc animal, & nunc capit denominationem vnius partis, & nunc alterius differentiae communiter. Vt angelus nunc dicitur replere locum, & nunc moueri localiter corporee. Proprie autem dicitur intelligibiliter in Deo quiescere. Quomodo autem mouet corpus, concipit intellectus, sed actus immaginatiue suspenditur, sicut de creatione mundi, & caeteris pure intellectibus. Sed vocando aggregatum ex angelo, & corpore animal, sicut vocat Greg. videtur quod illud aggregatum sit angelo pure perfectius, cum corpus assumptum non imperficit angelum, sed superaddit totam perfectionem illius corporis aggregato. Quo ad secundam difficultatem oportet inniti fidei. Et cum Auerrois dicat, quod veritas testatur sibi ipsi, omnibus modis concordat experientia, quam habemus de malis spiritibus. Dicitur enim communiter ex fide Esa. XIV. quod primus angelus vocatur Lucifer, paulo post primum instans mundi fuit prostratus in superbia, & statim post iusto Dei iudicio deiectus fuerat in infernum. Quamuis enim omnis locus videretur esse inpertinens spiritui, vt delectatione corporea inibi delectetur, cum Deus aeque delectatur vbique, & poena corporea non posset inesse illi spiritui, est tamen grandis poena creato spiritui, quod inuite deiiciatur, & retineatur in loco humili & indigno, a coelesti influentia maxime elongato, cuiusmodi est locus inferni. Sed de superbia istorum malorum angelorum est dubium apud multos, cum enim fuerunt creati in clara noticia, difficile videtur, quod sic inciderent in errorem potentiae, cum homo non potest ad tantum errare, quod credat se Deo posse in potentia coequari. cum demonstratio certissima docet oppositum. quomodo ergo potest primus angelus esse stultior, quam homo insipiens? Et iterum videtur difficultas, quomodo primus angelus, si per tempus in illa clara Dei noticia fuerat delectatus, a noticia illa excidit, cum ex delectatione tanti obiecti fortificaretur noticia. Et nihil appetitur, nisi rationi ipsum appareat bonum, quomodo ergo posset incipere illa fallax apparentia? Et iterum, multi homines sunt propter minorem noticiam minoris obiecti quam est Deus, in eius complacentia delectabili confirmati. Nec posset dici, quod angelus creatus est in primo instanti mundi, in tali malicia & errore. quia tunc Deus foret autor talis maliciae, & germinaret haeresim Manicheorum, ponentium eum malum. Hic potest dici, quod omnis malus angelus stetit in statu innocentiae tempus modicum, licet nobis insensibile, & post modum in superbiam sunt dilapsi. Quomodo autem casus iste contigit, dici potest, quod duplex est talium spirituum noticia Dei, scilicet visio in verbo, & noticia in genere proprio. Visio in verbo vocatur ab Augu. noticia matutina, & in confirmatis angelis noticia meridiana. Alia autem noticia rerum in genere proprio, quae dicitur noticia abstractiua, vocatur etiam noticia vespertina, & talem imperfectiuam & confusam noticiam de Deo habemus hic in via. Vnde in nobis distinguuntur notabiliter tres noticiae intellectus, sicut est dare triplicem corpoream visionem. Aliqua enim videmus directo intuitu, sicut spiritus intuetur tam Deum, quam alias creaturas in verbo. Secunda autem visio corruptibilis est per refractionem, quando per media diuersarum dyaphaneitatum visibile, vel ratione diuersitatis dyaphaneitatum parum a rectitudine declinando, & isto modo dicitur spiritum creatum simul cognoscere creaturam in verbo, & in proprio genere. Tertia autem visio est per reflectionem, quando species visibilis a speculo reflectitur ad oculum videntem, ita quod prima visio fit per lineam rectam, secunda per lineam refractam, & tertia per lineam reflexam, Et isto modo videmus nunc per speculum in aenigmate, cum Roma. I. nihil inuisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Relinquendo ergo perspectiuis declarationem huius triplicis noticiae, dico tanquam mihi probabile, quod omnes angeli habuerunt in primo instanti mundi, & paulo post in verbo Dei claram noticiam & eodem meditulio temporis declinando ab ista noticia, nouerunt res in suo genere. Noticia minus clara pro tempore illius noticiae lapsi sunt angeli non credentes, quod parificantur Deo, tum hoc quod non posset intelligi, sed credentes affectantes & contentati, quod sint similes altissimo, sic scilicet, quod sicut altissimus non habet superiorem ad quem referat gratias pro donatis. sic illi angeli mali quiescant in noticia rerum in proprio genere, & non ad laudes Deo debitas reuertantur. Et credi potest, quod angeli mali nimis diu in noticia rerum in suo genere perstiterunt, & sic in illis, sicut in omni homine peccante primo fuit peccatum omissionis, & ex contingente temporis, & misericordia diuinae punitionis, & ex carentia innouationis poenae sensibilis, sunt illi mali angeli in suis viciis indurati, quietantur enim in suo modo viuendi, quem habent a Deo. Ideo non praesumunt illi apostatae poenitere. vel plene & debite gratias agere Deo suo, & sic contingit hominem paulatiue & specialiter dum spiritus fuerit separatus a corpore finaliter obstinari, & est peccatum in spiritum sanctum, & diabolicum. Ad primum istorum argumentorum, patet ex dictis, quod non demones sic credunt, sed credunt implicite sicut omnes superbi credunt. Ex quo sequitur quod coaequarentur Deo, si cum illis paribus non ex Dei iusticia sint puniti. Ideo dicitur communiter quod superbi volunt implicite aequari Deo. & sic de multis notabilibus. quae cum conditione huiusmodi sunt supplendae. Ad secundum argumentum dicitur, quod talis angelus a delectatione decidit, in Deo paulatiue incipiendo nimis diu immorari in noticia rerum in proprio genere. Vnde talis mora est periculosa in nobis, & non infuit angelis confirmatis, sed non video, quin illi angeli tam tunc, quam modo, possunt cognoscere res in genere suo. Sic tamen, quod noticiam matutinam debitam non omittant. Ideo est verisimile, quod illi angeli confirmati res in verbo basaliter cognoscant, & cum hoc modo visionis refractae cognoscunt res in proprio genere. Diaboli tamen confirmati fuissent, si tempestiue & debite ad Dei laudem atque noticiam diuertissent. Quantum ad tertium argumentum concedo assumptum, vnde confirmatio consistit radicaliter in praedestinatione diuina, & eius assistentia gratiosa. Lapsis autem consistit culpabiliter in creaturae negligentia, vt primus angelus negligenter moratus est in noticia creaturae in suo genere, & sic neque volentis angeli, neque currentis hominis est per se confirmatio, sed Dei miserentis.

CAPVT XIII.

De pugna angelorum.

ALITHIA.

Licet frater Phronesis, sententia ista videatur probabilis, tamen superest difficultas tertia declaranda, scilicet quomodo boni angeli pugnant cum malis, & quomodo inceperat, & quando terminabitur illa pugna.

PHRONE.

Fides scripturae in Apocalypsi Iohannis, & prophetia Danielis, edocent illam pugnam, non tamen intelligo, quod angeli isti pugnant laedendo se reciproce, vel quod verberando aerem trucidant, aut laedant sese in corpore, cum non taliter possunt pati, sed assumptis corporibus docent homines, quomodo ipsi resistunt spiritui, etiam violentia corporali. Si enim homines perfidi resistunt etiam sancto spiritui, vt dicit Stepha. Act. VIII. Multo magis creati spiritus possunt assumptis corporibus resistere sibi ipsis. Sed diuersitas est in resistentia bonorum spirituum & malorum. Nam mali spiritus apponunt visum & difficultatem potentiae contra Dei potentiam resistendo, & illa vocatur pugna illorum spirituum. Spiritus autem boni videntes pleni Dei placitum, infiliunt contra illos malos spiritus, & resistunt de quanto viderunt domino complacere. Et talis colluctatio vocatur pugna in libris propheticis. Taliter enim colluctamur aduersus carnem & sanguinem, & etiam contra ipsos diabolos. Beati autem habent in omni tali pugna quicquid voluerint, quia quamuis non habeant modo victoriam talis, certificati tamen ex reuelatione diuina, habent pro futuro tempore. Et interim habent quamcunque delectationem voluerunt sine fastidio reluctante & sic dispariter pugnant angeli boni cum antiquo serpente, & dispariter Deus si pugna vel luctuatio debet dici. Et patet solutio ad obiectum. Nam angeli boni habent quicquid volunt, quia pro magno tempore, etiam sunt continue securi de habitione optati sine fastidio incidente. Et sic beati licet careant dispositione accidentali, volunt tamen ipsa carere, & de hoc est eis beneplacitum, quantum erit eis beneplacitum cum habebunt, quia certitudo finis & complacentia voluntati diuinae, in succedentis pulchritudine huiusmodi, delectat angelos continue aeque multum. Nec video quomodo logicus sine extensione temporis posset in ista materia regulariter loquiuere, & patet quod angelus bonus non ex hoc perficitur, & imperficitur successiue, cum delectabilis expectatio tantum perficit, sicut habitio talis finis, sed secus est de homine, qui continue fluctuat in ambiguo quo ad finem. Quando autem illam pugnam incoeperat, vtrum statim post lapsum mali angeli in supremo coelo, est mihi ambiguum, vel si coeperat illa pugna in particulari triumpho post ascensionem Christi in ecclesia militante. Scimus quidem quod talis tota habitabilis nostra vocatur coelum, sicut volucres communiter aues coeli. De cessatione autem illarum pugnarum, certi videmur, quod post diem iuditii, cum non erit tunc materia reluctandi. Sed quomodo hic mali spiritus tentant homines, est dissensio apud multos, cum non subsit ratio, vel modus tentandi. Certum est tamen quod possunt tentare homines, vniendo spiritus corporeos, prout fuerit operi meritorio consonum vel dissonum dispergendo. Sic enim diabolus potest tentare homines per species rerum sensibilium, nunc excitantium ad gulam atque luxuriam secundum appetitum carnis. & nunc per species rerum sensibilium excitantium ad auaritiam, opponendo secundum concupifcentiam oculorum, & nunc species rerum sensibilium excitantium ad superbiam applicando, sicut diabolus tentauit Christum Matth. IV. Et boni Spiritus possunt secundum gradus consimiles adiuuare. Regulam autem in omnibus istis oportet de beneplacito Dei accipere, cum diaboli ex fide non plus possunt tentare homines, quam de Dei beneplacito permittuntur, cum Dei iusticia non permittit nos tentari supra id quod possumus, vel sic resistere non sufficimus, peccatum nostrum primum est caussa.

CAPVT XIV.

De praedestinatione & praescientia Dei & eorum caussis.

PSEVDIS.

In omnibus istis videtur, quod innuis Deum creaturis suis in omnibus taliter ioculari, cum creatura non plus potest talia facere vel mouere, quam imago artificis ioculantis, Cum Esa. dicat, quod sumus serra domini diuidentis. Et sic videtur, quod Deus necessitat tam praedestinatos homines, quam praescitos.

PHRONE.

Hic oportet intelligere terminos, vt fides scripturae hos limitat, & non vltra, ne dent occasionem concipiendi erronee de essentia increata. Et sic videtur mihi probabile vt supra, quod Deus necessitat creaturas singulas actiuas ad quemlibet actum suum. Et sic sunt aliqui praedestinati, hoc est post laborem ordinati ad gloriam. Aliqui praesciti, hoc est post vitam miseram ad poenam perpetuam ordinati. Sic enim limitantur hii duo termini, licet apud multos accipiantur communius, vt termini videntur sonare, & ita praedestinationis, aut praescientiae diuinae est caussa indubie ipse Deus, cum nulla creatura caussat, formaliter intelligendo hos actus, siue noticias Deo intrinsecas atque aeternas. Intelligendo autem passiue praedestinationem, vel praeparationem ad poenam, videtur quod illae sunt a Deo abesse intelligibili creaturae, & a futuritione terminis concausatae. Et sic veritas prior naturaliter in ista materia videtur caussare veritatem sequentem, specialiter intercidente actu huius veritatis, vt quia Deus ordinat tale praemium siue poenam, & homo sic merebitur vel peccabit. Et quia de facto intercidit tale meritum, siue demeritum. ideo de facto sequitur talis punitio, vel praemiatio, & ita concedendum videtur, quod temporale sit caussa praedestinationis aeternae, praecedente tamen caussa aeterna, tam ex parte Dei taliter ordinantis, quam ex parte futurititionis creaturae taliter ordinatae. Nec dubium quin Deus, quandocunque ordinauit punitionem, vel actum huiusmodi intendit finem meliorem. gratia cuius, boni, honesti, & vtilis ecclesiae sic intendit, sed nec est inconueniens, sed consonum, quod aeternum huiusmodi respectiui, caussetur ab aliquo temporali, suo tempore succedente, vt quia hoc est. Et sic proficit ac perficit mundum, Deus ordinat illud fore, antecedens est temporale, & consequens est aeternum, Et si quaeratur quid complete caussat Dei ordinantiam aeternam, antequam istud fiat, dicitur, quod Dei volitio, vel etiam ipse Deus, cum necessarium est ad completionem respectus huiusmodi effectum talem succedere absolutum, & sic quamuis sequitur, iste homo est ordinatus a Deo, intellectus a Deo, vel ab ipso volitus, ergo ille homo est, cum Deus nihil intelligit nisi quod est. Tamen non sequitur, si pro illa mensura ille homo intelligitur, vel eligitur, ergo pro illa mensura sicut Deus elegit ipsum ante mundi constitutionem, ille homo est, cum omnis praedestinatus fuit electus ante mundi constitutionem. & tamen non fuit homo ante mundi constitutionem, quia tunc aeternaliter fuit homo, Et sic non sequitur, si ille homo fuit ante mundi constitutionem in esse intelligibili ordinatus a Deo vel intellectus, tunc fuit ante mundi constitutionem. Sed satis est, quod fuit pro suo tempore. Et ita licet hoc fuit aliquid ante mundi constitutionem, demonstrando idaeam hominis, & hoc est iste homo, tamen iste homo non fuit aliquid ante mundi constitutionem. Et licet tunc fuit electus, a Deo volitus &c. & tamen non fuit &c. electum a Deo volitum &c. quamuis fuit electum & a Deo volitum pro suo tempore. Istud colligitur ex sententia primi libri.

CAPVT XV. & vltimum.

De coelo & fuis partibus.

ALITHIA.

Dic frater PHRONESIS, consequenter ad dicta tua, de coelo & suis partibus, tum quia astronomi de eius noticia multum pompant, tum etiam quia scriptura de eis facit mentionem.

PHRONESIS.

De illa materia parum concipio, & Astronomi in illa materia loquentes infundabiliter balbutiunt. Dicunt enim a probabili experientia, quod septem sunt Planetae, circa octauam sphaeram hunc ordinem obseruantes, Saturnus, Iupiter, Mars, Sol, Venus, Mercurius, & Luna. Et motus, ac Eclipsis eorum a sensibili experientia cognouerunt. Et super omnes hos septem ponunt coelum stellatum, & figuras astrorum, cum suis efficaciis ac coniunctionibus, oppositionibus & aliis respectibus cum Planetis. Et super octauam sphaeram, quae dicitur coelum stellatum, ponunt quidam sphaeram nonam, quidam sphaeram decimam, & quidam sphaeramvndecimam, & habent suas euidentias. Sub Luna autem ponunt quattuor elementa, scilicet, ignem, aerem, terram, & aquam. Et omnia illa ponunt corruptibilia, & in suis confiniis specialiter ad inuicem commisceri. Et compositum ex istis quattuor, vocant sphaeram corruptibilium, in qua super terram & in aere sunt homo, & mixta alia, vt sensibilia, vegetabilia, lapides metallorum mineris. Et mixta alia imperfecta, quae vocant exhalationes, vapores, vel alias impressiones. Et propter homines ponunt terram quo ad nostram habitabilem, parum a centro eleuatiorem. Aquam vero ponunt sic situari, quod ex parte altera fit eleuatior quam est terra. Et omnia haec tria elementa ponunt quodammodo circundare circa terram, ignem velocius, aerem tardius. Velocius tamen supra circumferentias altissimorum montium. Et illis circumferentiis ponunt stellam comatam, ab influentia coelesti generari, & sub illo ardentem draconem, halonem, & iridem, hiatum, & bochim, pluuiam, & niuem, & grandinem, ventum, & maris salsedinem, cum caeteris impressionibus subterraneis, quas describunt. Aer autem circa periferias montium, sicut Mare mouetur irregulariter. Omnia tamen corpora illa sublunaria, impressiones recipiunt ab astris coelestibus, & in corruptione ac aliis passionibus in suis periodis, a coelestibus corporibus limitantur. Omnes autem orbes coelestes, hoc est supralunares ponunt cum astris circulariter esse motos. Orbes autem planetarum ponunt diuidi in tres partes. & secundum illas planetas esse nunc in auge, nunc in opposito augis, siue rarefactione siue condensatione coeli. Et praeter haec ponunt paruos circulos, & in circumferentia sphaerae planetae, in quibus defertur astrum, quod nunc est stationarium, nunc retrogradum, & nunc directum, & illos circulos nominant. Epiciclos, & quemlibet hominem in sua generatione a facie coeli in sua periodo ac vita, fortuniis cum fortuniis ac infortuniis limitari. Planetas autem describunt in proprietatibus suis & complexionibus satis diuersificari. Omnes tamen a sole possunt lumen recipere, & Lunam quae est infima planetarum, & magister humidorum, ponunt in oppositione secundum partem inferiorem nobis sensibilem illustrari. In coniunctione vero cum sole secundum partem sui superiorem parum maiorem habere a solis lumine illustratam, & in accessu ac recessu a sole secundum quadras & partes alias in lumine variari. Sed quo ad omnes istas sententias, in quibusdam sensibus dicunt probabiliter, vt de astris, in aliis autem insensibilibus infundabiliter somniant, & ideo nimirum, eorum iuditium saepius est peruersum. Tantam autem regularitatem ponunt in motu coeli. quod si coelo vnum astrum de nouo esset additum vel ablatum, totum coelum non moueretur cum fatigatione & poena, vt dicit Auerrois. Linn. autem qui multum in illa materia laborauit, ponit in suo Exameron deceptiones in illa materia satis multiplices. Nam ex fide scripturae Sol nunc stetit, & nunc retrocessit, & ignoramus si saepius ita fecit. Et cum totum iuditium Astronimi sit de regularitate motus astri, quomodo certitudinaliter iudicabit, spetialiter tamen in gemellis, qui a facie coeli sphaerae paritatem influentia sunt respecti. Vnus habet fatum fortunae laudabile, & alius infortunia satis multa. Similiter cum actiones actiuorum, sunt in passis secundum dispositiones passorum, sed materiae ex quibus sit embrio, sunt satis dispares in matrice, nec aliqua scientia tradit regulam de istis materiis, nec varietatem actionis coeli, secundum diuersitatem situs sublunaris, quomodo ergo stabunt generales regulae astrologi quo ad ista? Similiter certum est, quod proles variatur in suis accidentibus, secundum variationem nutritionis, motionis, & complexionis maternae, cum aliis variabilibus in aere, sed quasi astrologus cognoscet regulariter illas metas? Et patet quod sicut medici, sic & astrologi fingunt saepe sententias quas ignorant, & talis fallacia est in arte alchimitica, & in multis similibus sophismatis fallaciter a trutannis. Sed in venerabili scientia Theologica, quae debet esse certissima ac necessaria, sunt sophisticationes nimis subdole & haeretice antechristi. Quantum autem ad speculatiuam Astronomiae, tam Astrologi, quam Philosophi naturales plurimum sunt ignari, vt supposito sensus eorum iudicio sine errore dicitur, quod difficile est fidelem credere adhuc, sicut ignorant vtrum Angelus copulatur orbi, vt forma, vel vnus illorum orbium mouetur, nisi a Deo solummodo, sic ignorant, vtrum astra mouentur propriis motibus, siue orbe. Vel vtrum ad motum orbis sui circulariter deferuntur. Posset quidem esse, quod orbis per se moueretur perpetuo a suis partibus, supposito quod a Deo sit semel circulariter circumductus, & si non cum tali intelligentia motrice sit taliter copulatus. Videmus enim quod mixtum figurae teretis semel per arcem digitorum hominis circumductum, continuat per tempus notabilem motum suum, & si non esset impedimentum ex grauedine corporis, ex collisione medii continentis, nec ex corruptione corporis teretis, ista moti perpetuo moueretur, ex appetitu naturali partium, quae naturaliter appetunt continuari ad inuicem, vt patet ex motibus proiectorum. Quae ergo necessitas ponendi intelligentias coniunctas orbibus ita motis? Et iterum cum astra possunt per se moueri in ordibus quietis, vt apparet, nec ratio necessitat, quod taliter moueantur, quae rogo necessitas vt astra ad motum circularem suorum orbium deferantur? Stat enim ex subtilitate orbis & astri, quod orbis non per motum huius laederetur, vt patet de corporibus ascendentibus in coelum, & ex dote subtilitatis corporis gloriosi, aut quale inconueniens foret, quod medium diuidatur? sicut aer diuiditur per stellam comatam, & diuidebatur per illam stellam, quae tres magos duxit ab oriente in Bethleem Christo nato. Ex multis talibus videtur mihi, quod periculosum est nimis multum in somniis illius scientiae immorari, specialiter cum fundatio scientiae sit incerta, & fidelis posset longe melius in aliis exercitiis animae occupari. Nec dubium quin debemus Deo computum de omni occupatione virium & temporis hic in via.

Finis secundi Libri.